Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 377  Next    

Go to Volume:      Page:    




Quod solemnitas attachiamentorum et diffusio non est ubique sive in omni casu tenenda.


[002] NON semper ut paulo ante dictum est in parte observari debet solemnitas
[003] attachiamentorum in actionibus personalibus, tum11 propter privilegium
[004] et favorem cruce signatorum quorum negotia maturitatem desiderant et
[005] instantiam. Item propter privilegium et favorem mercatorum eodem modo.
[006] Item propter causam12 ut in assisa ultimæ præsentationis, vel quare quis
[007] impedit præsentare vel non permittit, propter lapsum sex mensium et
[008] huiusmodi. Item propter ipsam rem quæ tempore peritura esset, sicut de
[009] fructibus maturis et huiusmodi. Item in actione iniuriarum propter
[010] atrocitatem iniuriæ quæ magna est et contra pacem domini regis. Item
[011] propter personam contra quem iniuriatum est, ut si iniuriatum sit domino
[012] regi vel reginæ vel eorum liberis, fratribus vel13 sororibus, vel eorum
[013] parentibus propinquis, in quibus casibus et consimilibus statim præcipiatur
[014] vicecomiti quod habeat corpora talium ad respondendum talibus,
[015] secundum quod de antedictis sumi poterit exemplum. Et idem fieri debet
[016] si aliqua actio incidens sit principali actioni, et ubi,14 quamvis in principali
[017] actione observetur ordo attachiamentorum, tamen in incidenti non erit
[018] solemnitas observanda, ut si contingat episcopum vel alium ordinarium
[019] summoneri quare15 non habuit clericum etcetera. Et in quibus casibus
[020] omnibus cum prima die præcipiatur vicecomiti quod habeat corpora talium
[021] ad diem tamen16 rationabilem, si absentes fuerint17 extra comitatum et
[022] non in comitatu neque in civitate nec18 in villa, non19 potest fieri mentio
[023] in fine brevis secundum20 solitum cursum attachiamentorum de clausula
[024] ista scilicet, et21 ad audiendum iudicium suum de pluribus defaltis, cum
[025] nulla defalta præcesserit, sed loco illius clausulæ in quolibet brevi addatur
[026] causa quare tollitur dilatio et solemnitas attachiamentorum. Et fiat breve
[027] sic.

Si statim venire debeat reus propter privilegium actoris.


[029] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod omni occasione et22 dilatione
[030] postpositis propter favorem et privilegium cruce signatorum, vel23
[031] mercatorum, quorum placitum instantiam desiderat, habeas coram iustitiariis
[032] nostris ad talem diem corpus talis ad respondendum tali cruce
[033] signato, vel mercatori, de placito quare etcetera, vel quod reddat ei
[034] etcetera, secundum formam brevis originalis. Et in fine apponatur aliquod



Notes

11. cum, MSS. var.

12. c. sive necessitatem, V, OC, MG, CE, CM.

13. et, OC, CE; om., MC, LA, CM.

14. ut, OB, MA.

15. quia, OC, MG, CE.

16. talem, V; tantum, OC, CE; cum, MG.

17. sint, OB, MA, Y.

18. neque, OB, MA, CM.

19. Om., CM; nec, OC, MG, CE.

20. Om., OB, MA; sed, CE.

21. Om., MC, OC, MG, CE.

22. Om., OC, MG, CE.

23. et, V, MC, LA, OC, CE, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College