[001] comminatorium tale videlicet: et ita te habeas in hoc negotio ne pro [002] defectu tui ad te graviter capere debeamus. Et ita fiat de aliis causis supra [003] dictis. Et quo casu licet breve de habendis corporibus faciat mentionem, [004] tamen nihilominus locum habebit essonium de malo veniendi quamvis [005] hoc esse videatur contra solitum iudicium essoniorum, quia quamvis [006] tollatur solemnitas attachiamentorum, tamen legitimam dilationem quam [007] reus habet usque ad primum diem litigii semper24 sequetur essonium de [008] f.444b] malo veniendi, ita quod unicum habeat essonium antequam [009] compareat. In25 criminalibus vero causis ubi sequi debet capitale iudicium, [010] vita videlicet vel mutilatio membrorum, non sequitur aliquod attachiamentum, [011] sed corpus talis quicumque fuerit ille ab omnibus arrestetur qui [012] sunt ad fidem domini regis, sive inde præceptum habuerint sive non.