Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 376  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quod capi possit et coerceri. Et unde si episcopus tunc noluerit, hoc faciat
[002] vicecomes in defectum49 episcopi ratione supra dicta.

De rebus communibus inter vicinos dividendis, et de quibus supra dictum est in parte in duobus locis.


[004] EST etiam inter alias actiones actio mixta quæ datur tam in rem quam in
[005] personam, sicut actio de communi dividundo ubi uterque actor uterque
[006] reus, et ubi sine affinitate et parentela habent aliquæ50 extraneæ personæ
[007] rem aliquam dividendam quæ inter eos iacet in communi, sicut sunt vicini
[008] et omnino extranei. Item est alia actio mixta quæ dicitur actio familiæ
[009] herciscundæ et locum habet inter eos qui communem habent hereditatem
[010] dividendam. Sed eæ51 duæ actiones non statim nascuntur cum hereditas
[011] vel alia res in communi tenetur, sed ex eo tempore quo quis eorum velit
[012] rem dividere. Et hæc52 locum habet ut videtur inter coheredes ubi agitur
[013] de proparte sororum, vel inter alios ubi res inter participes et coheredes
[014] dividi debet, in proparte, sive53 ratione personarum inter quas res dividi
[015] debeat, sicut sunt plures sorores quæ sunt quasi unus heres, vel inter
[016] plures fratres qui sunt quasi unus heres ratione rei quæ divisibilis est
[017] inter plures masculos, et ubi quilibet eorum est actor et quilibet reus.
[018] Et ideo dicitur hæc actio mixta. Et54 hoc casu quilibet dicetur actor qui
[019] primo provocaverit ad iudicium. Et in iis duobus casibus si55 cum56 particeps57
[020] vel coheres58 partem suam petierit59 rationabilem versus suos parti-
[021] f.444] cipes et coheredes et illi defaltam fecerint, capienda erit terra in
[022] manum domini regis de communi hereditate pro ea parte quæ contingit
[023] petentem, et ita erit districtio in hoc casu realis et non1 personalis. Item
[024] est et actio tertia de finibus agrorum inter vicinos terminandis et definiendis2
[025] quæ dicitur actio finium regundorum, quæ idem est quod rex præcipiat
[026] quod rationabiles divisæ fiant inter3 vicinos,4 et hæc5 valde subtilis
[027] inter alias, et ubi pro defectu eius qui non queritur debet pars illa de qua
[028] contentio est capi in manum domini regis, et sic erit districtio realis et non
[029] personalis. Sunt etiam aliquando duæ actiones quæ comprehenduntur sub
[030] uno brevi, et quarum una6 modo utentium personalis est et altera realis,
[031] et si bene iudicaretur7 quælibet illarum8 frivola et inutilis, verbi9 gratia.10



Notes

49. defectu, V, OC; defectione, MG; defaltam, Y.

50. aliquam, V; aliquem, MC.

51. hæ, V, OC, CE; hæc, OB.

52. Om., V, MA, CM; hoc, OB, MG, Y.

53. Om., MA, CM.

54. et in, OB, OC, CE; et unde, CM.

57. princeps, LA; participes, V, MA, CM, MG.

55-56. sicut, OC, CE, CM, MA.

58. coheredes, V, CM, MA, MG.

59. petierint, V, CM; -erunt, OB.

1. Om., OC, CE, OB, MA, MG(+).

2. diff-, MSS.; diffinendis, OC, CE.

5. h. est, V, MA, CM; hoc, V, MG, Y.

3-4. Om., OB, MA.

6. uno, OC, MG, CE, MC.

7. iudicarentur, V, OC, MG, CE, LA.

8. earum, V, Y.

9-10. ut supra, V, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College