Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 375  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] diem non fecit eum venire, et ita quod præceptum fuit vicecomiti quod
[002] summoneret eum34 quod esset ad hunc diem, et ibi haberet prædictum B.
[003] ad respondendum etcetera. Et similiter quod episcopus esset ad ostendendum
[004] quare non fecit eum venire ad alium diem sicut ei mandatum fuit.
[005] Et episcopus non35 venit nec habuit ipsum B., et ideo distringatur per
[006] baroniam suam quod sit ad talem diem, et ibi habeat prædictum B. ad
[007] respondendum etcetera. Et ipse episcopus sit auditurus iudicium suum de
[008] hoc quod ipsum B. etcetera. Forma brevis talis est.

Breve si episcopus vel ordinarius alius non habuerit clericum ad primum diem, quod episcopus distringatur.


[010] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod distringas F.36 Londoniensem
[011] episcopum per terras suas quas tenet in baronia in comitatu tuo quod
[012] f.443b] sit coram iustitiariis etcetera ad talem diem, et ibi habeat talem
[013] clericum ad respondendum tali de tali placito etcetera, et similiter ad
[014] audiendum iudicium suum de hoc quod præfatum clericum non habuit ad
[015] talem diem sicut ei mandatum fuit. Et habeas etcetera. Ad quem diem si
[016] non venerit episcopus neque clericus, procedatur contra episcopum37 de
[017] contemptu secundum consilium curiæ, et ne maleficia remaneant impunita,
[018] apponat rex manum suam in defectum38 episcopi, ita quod clericus arrestetur
[019] et detineatur quousque episcopus eum petierit ex officio suæ iurisdictionis
[020] ut ei39 liberetur vel ex certa40 causa detentus remaneat, nec propter
[021] hoc vicecomes nec ballivi sui pœnam incurrent,41 cum executio iuris non
[022] habeat iniuriam. Episcopus autem42 et superiores possunt pro iniuria et
[023] pro crimine arrestari. Posset etiam episcopus latronem fugientem ad
[024] ecclesiam impune expellere, et ita quod irregularis non teneretur si latro
[025] exire nollet et stare43 iudicio regis et regni. Debet enim gladius iuvare
[026] gladium, et unde gladii sunt duo, spiritualis videlicet44 et temporalis.45
[027] Item cum clericus non venerit ad diem suum, episcopus venire poterit vel
[028] mittere et excusare se quod clericum habere non possit. Dicere enim
[029] poterit46 quod clericus nullum habet beneficium in diocesi sua per quod
[030] possit distringi. Item etsi47 beneficium habuerit quod scolaris sit et vacans
[031] in scolis Parisiis ultra mare, et fecit quod potuit. Sequestravit enim
[032] præbendam suam et alia beneficia sua, et nescivit ulterius quid facere
[033] posset. Et unde48 supersedendum erit ut videtur donec clericus redierit



Notes

34. ipsum, OC, CE; episcopum, MC, LA, MG, CM.

35. nec, MC, LA.

36. E., Y, OB, MA, om., MG.

37. ipsum clericum, V; eum, MG.

38. defectu, V; defaltam, Y.

39. sic, OB; si; MA.

40. Om., OB, MA.

41. incurrant, V, CM; incurreret, OC, CE.

42. enim, MC, LA, OC, MG, CE, CM.

43. stare in, OC, MG, CE.

44. Om., LA; scilicet, MG.

45. materialis, OC, MG, CE, CM, MC, LA.

46. possit, V; potuit, MG.

47. si, OC, MG, CE, MA.

48. Om., OB, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College