Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 374  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] mandatum habuerit, ex hoc incipit habere iurisdictionem et coertionem in
[002] præbendis quasi ordine observato. Forma brevis talis est.

Breve ad episcopum vel alium ordinarium quod faciat clericum venire cum non habeat per quod possit distringi.


[004] HENRICUS25 dei gratia etcetera venerabili patri in Christo B. eadem gratia
[005] Londoniensi episcopo salutem. Mandamus vobis quod venire faciatis
[006] coram iustitiariis nostris etcetera ad talem diem talem archidiaconum, vel
[007] talem decanum vel canonicum, ad respondendum C. de tali placito etcetera
[008] ut supra. Et tunc addatur hæc clausula: et unde vicecomes noster
[009] Middelsexiæ mandavit præfatis iustitiariis nostris quod prædictus archidiaconus,
[010] vel talis alius qui26 clericus est, noluit27 plegios invenire nec
[011] habet laicum feodum per quod distringi possit. Et habeatis28 ibi hoc breve.
[012] Teste etcetera. Si autem episcopus nihil fecerit ad mandatum domini
[013] regis, tunc fiat irrotulatio sic: A. obtulit se quarto die versus B. de placito
[014] tali et B. non venit, et alias præceptum fuit vicecomiti quod attachiaret
[015] eum, et vicecomes mandavit quod clericus fuit etcetera ut supra, et ita
[016] quod mandatum fuit episcopo tali quod faceret eum venire et quod
[017] mitteret breve, et ipse nihil inde fecit. Et ideo summoneatur episcopus
[018] quod sit ad talem diem, et ibi habeat prædictum talem ad respondendum
[019] prædicto A. quare etcetera secundum breve originale, et ad ostendendum
[020] quare prædictum B. coram præfatis iustitiariis ad talem diem non habuit29
[021] sicut ei mandatum fuit. Forma brevis talis est: Rex vicecomiti salutem.
[022] Summone per bonos summonitores F.30 Londoniensem episcopum quod
[023] sit coram iustitiariis etcetera31 ad talem diem, et ibi habeat talem archidiaconum,
[024] vel talem clericum, ad respondendum tali de placito quare etcetera
[025] ut supra. Et in fine: et32 ad ostendendum quare non fecit eum venire coram
[026] iustitiariis nostris ad talem diem sicut ei mandatum fuit, et quare non
[027] misit breve etcetera. Ad quem diem aut facit eum venire aut non facit.
[028] Si autem non, tunc non observabitur solemnitas attachiamentorum sicut
[029] in aliis districtionibus, et statim distringatur episcopus per baroniam suam
[030] quod sit ad alium diem, et ibi habeat præfatum33 clericum ad respondendum
[031] etcetera. Et summoneat episcopum quod tunc sit ibi auditurus
[032] iudicium suum de hoc quod prædictum clericum non habuit ad talem diem
[033] etcetera, sicut ei mandatum fuit. Et fiat irrotulatio sic: A. obtulit se quarto
[034] die versus B. de tali placito etcetera ut supra, et B. non venit, et alias
[035] mandatum fuit episcopo quod faceret eum venire ad talem diem. Ad quem



Notes

25. Edwardus, MA, MG.

26. Om., MA, CM, OC, MG, CE, LA.

27. et n., OC, MG, CE, CM, MC, LA.

28. habeas, MA, CM; habetis, OC, CE; habeat, MG.

29. habuerit, OC, MG, CE, MA.

30. E., OB, MA; B., MG.

31. nostris, OC, MG, CE.

32. Om., V, MG; dicatur et, Y.

33. Om., OB, MA; suum præfatum, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College