[001] non venerit ad diem suum procedatur contra ipsum ad defaltam, scilicet [002] quod non attachietur sed quod resummoneatur, et si ad resummonitionem [003] non venerit, tunc amercietur graviter, ut de termino Sanctæ Trinitatis [004] anno regis Henrici tertio.
Si clericus securitatem invenire noluerit propter privilegium ordinis.
[006] ITEM excusari poterit vicecomes propter privilegium clericorum, ut si [007] præceptum domini regis habuerit de attachiando aliquem qui clericus sit [008] et qui plegios invenire noluerit propter privilegium clericale, nec laicum [009] feodum habuerit per quod possit distringi, nec debet dominus rex manus [010] in eos inicere.18 Et cum in eos coertionem non habeat, maxime in delictis [011] et transgressionibus sicut in maioribus criminibus, nullum aliud supererit19 [012] remedium nisi quod ex parte domini regis mandetur ordinariis loci qui [013] baronias habent, sicut archiepiscopis, episcopis et aliis in quorum diocesibus [014] tales sunt manentes qui attachiari debent, vel beneficia ecclesiastica [015] habuerint, et in quos dominus rex habet coertionem propter baronias [016] suas, quod faciant tales venire. Et sic fiat20 irrotulatio: A. obtulit se quarto [017] die versus B. de placito tali etcetera, et B. non venit, et præceptum fuit [018] vicecomiti quod attachiaret eum, et vicecomes mandavit quod prædictus [019] B. clericus est et quod noluit plegios invenire, nec habuit laicum feodum [020] per quod potuit distringi. Et ideo mandatum est21 ordinario loci, sicut [021] archiepiscopo vel episcopo et huiusmodi, quod faciat22 talem clericum [022] venire ad talem diem, nisi ita sit forte quod testatum sit quod talis clericus [023] habeat laicum feodum et catalla in laico feodo per quæ distringi possit. [024] Et vicecomes per fraudem mandaverit quod nihil habuerit, et quo casu [025] fiat ut supra de fraudibus vicecomitis. Sed23 quid si clericus præbendam [026] habuerit, laicum feodum scilicet, et noluerit plegios invenire? Quæritur [027] an vicecomes eum distringere possit statim per præbendam, vel si cum [028] præceptum habuerit de attachiando retornum fecerit ordinario, an24 [029] ordinarius distringere possit canonicum per præbendam suam. Videtur [030] quod neuter, nec vicecomes nec episcopus. Vicecomes non licet warantum [031] haberet ingrediendi libertatem sine episcopo vel alio ordinario, cum [032] episcopus sit caput ecclesiæ et canonici membra. Item nec episcopus per [033] tale retornum sine speciali præcepto domini regis, cum canonicus adeo [034] f.443] libere teneat præbendam suam de ecclesia sicut ipse episcopus [035] suam baroniam. Et canonici sunt quasi unum corpus per se in ecclesia. [036] Et quamvis episcopus sit caput ecclesiæ, tamen canonici habent sua bona [037] a bonis episcopi separata. Et ideo cum episcopus a domino rege speciale