Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 372  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] A. obtulit se quarto die versus B. de tali placito et B. non venit,
[002] et præceptum fuit vicecomiti quod attachiaret eum vel quod haberet
[003] corpus eius7 vel quod distringeret8 eum per terras et catalla. Et vicecomes
[004] mandavit quod præcepit ballivis talis libertatis et ipsi nihil inde fecerunt.
[005] Et ideo præceptum est vicecomiti quod non omittat propter libertatem
[006] talem quin ponat per vadium et9 plegios prædictum B., vel quin habeat
[007] corpus eius vel quin distringat eum per terras et catalla vel quin capiat
[008] in manum domini regis talem terram, vel aliud quid faciat secundum præceptum
[009] domini regis, et ballivus summoneatur per vicecomitem quod sit
[010] responsurus quare præceptum domini regis non fuit executus, et fiat breve
[011] in hac forma.

Breve quod vicecomes non omittat propter libertatem.


[013] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod non omittas propter libertatem
[014] talis10 quin ponas B. per vadium et salvos plegios quod sit etcetera,
[015] ad respondendum etcetera: vel aliter, secundum quod præceptum est
[016] etcetera ut supra. Et11 tunc dicatur:12 et unde mandasti iustitiariis nostris
[017] etcetera quod præcepisti ballivo vel senescallo talis libertatis quod attachiaret
[018] eum quod esset ad talem diem etcetera, et qui nihil inde fecit, et
[019] summone per bonos summonitores prædictum ballivum vel senescallum
[020] quod sit coram iustitiariis nostris ad prædictum terminum responsurus
[021] quare præceptum nostrum non fuit executus, vel quare prædictum B. non
[022] f.442b] attachiavit, vel quid tale non fecit sicut ei præceptum fuit, vel
[023] aliter secundum quosdam quod ballivus sit auditurus inde iudicium suum
[024] de hoc etcetera. Si forte cum vicecomes ingredi voluerit hoc non ei permittatur
[025] propter potentiam ballivorum libertatis, præcipiatur vicecomiti
[026] sicut prius quod non omittat propter libertatem quin attachiet13 talem in
[027] forma prædicta. Et si aliquem invenerit resistentem, assumptis secum si
[028] opus fuerit militibus et liberis hominibus de comitatu ad sufficientiam
[029] capiat corpora omnium14 resistentium, et illos in prisona salvo custodiat
[030] donec dominus rex inde suam15 præceperit voluntatem. Et nihilominus
[031] dominus libertatis attachietur quod sit ad prædictum diem ad defendendum
[032] se si possit de prædicta transgressione. Et quam quidem si advocaverit
[033] vel se defendere non possit, capiatur libertas illa in manum16 domini
[034] regis pro voluntate domini regis retinenda,17 quia libertatem meretur
[035] amittere qui permissa sibi abutitur potestate. Et in primo casu licet vicecomes
[036] ingredi possit cum præceptum inde habuerit, nihilominus si ballivus



Notes

7. suum, V; om., OC, CE.

8. distringat, OC, CE, MC.

9. et salvos, LA, MA, CM.

10. sic, MA, MC, LA; talem, MG; tal., MSS. var.

11-12. Om., V, OB, MA, Y.

13. attachiat, MSS. var.

14. hominum, OB; om., MA, Y.

15. Om., V, OB, MA.

16. manu, OC, CE, CM, MA.

17. detinenda, V, OC, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College