Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 371  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] eum quod sit ad talem diem etcetera, et vicecomes tunc sit ibi auditurus
[002] iudicium suum de hoc quod ipsum35 B. non attachiavit sicut ei præceptum
[003] fuit. Et in hac forma fiat irrotulatio de omnibus aliis mandatis vicecomitis
[004] supra dictis. Forma brevis talis est quod sequitur talem irrotulationem.

Breve de attachiando multis modis sicut alias vel pluries ubi vicecomes negligens fuerit.


[006] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi sicut alias tibi præcepimus36
[007] quod ponas per vadium et salvos plegios A. quod sit ad talem diem etcetera
[008] ut supra, ad respondendum tali de tali placito personali: vel aliter
[009] f.442] præcipimus tibi sicut alias tibi præcepimus quod distringas talem
[010] per terras et catalla sua in balliva tua quod sit coram iustitiariis nostris
[011] ad talem diem ad respondendum B. de tali placito personali vel tali,
[012] secundum formam brevis originalis, et unde mandasti præfatis iustititariis
[013] nostris apud talem locum, quod breve nostrum de attachiando prædictum
[014] B. tibi venit tam tarde quod præceptum nostrum exequi non potuisti, et
[015] testatum est ibidem quod illud satis tempestive et ad horam recepisti quod
[016] illud præceptum nostrum exequi potuisti: vel sic, quod illud recepisti in
[017] pleno comitatu ubi prædictus B. præsens fuit etcetera ut supra. Et tu
[018] ipse tunc sis ibi auditurus iudicium tuum de hoc quod prædictum B. non
[019] attachiasti quod esset ad talem diem sicut tibi1 præceptum fuit. Et habeas
[020] ibi nomina plegiorum et hoc breve. Teste etcetera. Et ad quem diem si non
[021] attachiaverit nec se execusaverit in misericordia remanebit.

De excusatione vicecomitis.


[023] EXCUSATUR vicecomes multotiens propter libertatem et impotentiam
[024] quod2 libertates sine waranto ingredi non possit, nisi per defectum eorum
[025] qui libertates habent, et retorna brevium per vicecomitem. Et unde si
[026] præceptum sit vicecomiti quod attachiet3 talem qui manens sit4 infra
[027] huiusmodi libertates, cum vicecomes ingredi non possit, faciat vicecomes
[028] retorna brevium ballivis prædictæ libertatis et præcipiat ballivis quod tale
[029] præceptum domini regis exequantur, quo casu aut ipsi ballivi exequuntur
[030] præceptum domini regis aut nihil inde faciunt. Si autem illud plene fuerint
[031] executi, per hoc liberabitur vicecomes. Si autem nihil inde fecerint, sufficit
[032] ad excusationem vicecomitis quod mandet iustitiariis quod præceptum sit
[033] ballivis. Et quo casu cum ballivi nihil inde fecerint, propter defectum
[034] eorum præcipietur vicecomiti quod non omittat propter libertatem talem5
[035] quin attachiet6 talem quod sit etcetera. Et sic poterit vicecomes libertates
[036] ingredi cum warantum habuerit quod alias ei no liceret. Et fiat sic irrotulatio:



Notes

35. eundem, V; prædictum, OB, MA.

36. præcipuimus, OC, CE; præ., MG; om., OB.

1. Om., OC, MG, CE.

2. quia, OB, MA.

3. attachiat, MSS. var.

4. est, MC, LA.

5. talis, LA, MG; tal., MC, OC; om., MA.

6. attachiat, MSS. var.; attach., MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College