Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 370  Next    

Go to Volume:      Page:    




De fraude vicecomitis.


[002] MITTIT quandoque vicecomes breve quod inde suscepit19 et fraudulenter
[003] rescribit et mandat quod breve tam tarde suscepit20 quod præceptum
[004] domini regis exequi non potuit. Quo casu si in21 contrarium22 testatum
[005] fuerit quod illud tempestive recepit23 quod potuit attachiasse talem si
[006] vellet, vel quod breve fuit ei liberatum in pleno comitatu ubi ipse præsens
[007] fuit qui attachiari debuit et potuit attachiari. Item si fraudulenter mandaverit
[008] quod ille qui attachiari debuit non fuit inventus in balliva sua quia
[009] manens fuit extra comitatum suum, et testatum sit in contrarium quod
[010] manens sit in comitatu suo et ibi habeat reseantisam24 suam. Item si
[011] fraudulenter mandaverit quod ille qui attachiandus est itinerans est de
[012] loco in locum et de comitatu in comitatum vagans, nec certam habet
[013] domicilium nec quod sit de alicuius manupastu vel familia, et testatum sit
[014] in contrarium quod domicilium habeat et reseantisam25 apud26 talem locum
[015] certum ubi cotidie inveniri possit, vel quod sit de manupastu vel familia
[016] talis. Item cum præceptum fuerit27 vicecomiti quod distringat talem per
[017] terras et catalla, et falso rescribat iustitiariis et mandet28 quod talis non
[018] habet terras nec catalla per quæ possit distringi vel attachiari in balliva
[019] sua, et testatum fuerit in contrarium quod terras habeat et catalla ad
[020] sufficientiam in balliva sua tali loco et tali. Et unde infiniti sunt casus de
[021] genere isto ubi vicecomes per fraudem rescribit et prætendit non causam
[022] ut causam. Item si per imperitiam suam erraverit in29 modo et ordine
[023] attachiamentorum et districtionum, ut si præceptum sit ei quod ponat
[024] per vadium et salvos plegios et ipse mandaverit quod distrinxit30 per terras
[025] et catalla, vel e converso. Item si præceptum sit ei quod habeat corpus
[026] et ipse mandaverit quod attachiavit per plegios vel commisit per bailium
[027] vel31 huiusmodi: et unde sunt casus multi. Et unde vicecomes modo debito
[028] non sit præceptum domini regis executus, de omnibus huiusmodi mandatis
[029] oportebit in irrotulationibus32 et brevibus facere mentionem. Et fiat
[030] irrotulatio sic: A. obtulit se quarto die versus B. de tali placito personali
[031] et B. non venit, et vicecomes mandavit quod non attachiavit eum quia
[032] recepit breve tam tarde quod præceptum domini regis exequi non potuit.
[033] Et testatum est quod illud33 recepit satis tempestive vel in comitatu ubi
[034] attachiandus præsens fuit. Et ideo ut prius præcipiatur quod attachiet34



Notes

19. susceperit, V, MA; receperit, MG; præcepit, MC.

20. ceperit, V; recepit, OC, CE.

21. Om., OB, MG.

21-22. contra, MA; om., CM.

21-22. contra, MA; om., CM.

23. recepisset ita, V; suscepit et, MA, CM (om. et).

24. reseantiam, V, MA; refontisam, MG; restitutiam, OC, CE.

25. reseantiam, V, MA; recontisam, MG.

26. habet, MC, LA, OC, CE; habeat, MG.

27. fuit, OC, CE, MC.

28. mandat, V, MG.

29. Om., OB, MA.

30. distrinxerit, CM; districterit, OC, CE.

31. et, OC, CE, CM.

32. rotulationibus, OB, MA, MG.

33. istud, V; illum, OC, CE; id., MSS. var.

34. attachiat, OB, OC, MG, CE; attach., MA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College