Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 369  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] deberent, non tamen ad mortem vel membrorum truncationem si postea
[002] redierint vel intercepti fuerint, cum causa utlagationis criminalis non5
[003] existat, sed ad perpetuam prisonam vel regni abiurationem et a communione
[004] aliorum omnium qui sunt ad pacem domini regis. Et sicut causa
[005] excommunicationis facit excommunicationem minorem et pœnam, ita
[006] causa utlagationis facit utlagationem esse minorem et pœnam, et facilius
[007] debet inveniri gratia quod taliter utlagatus restituatur ad pacem. Excommunicatio
[008] enim6 et utlagatio in multis ad paria iudicantur.

Si vicecomes negligens fuerit.


[010] REDEAMUS ad initium districtionum et attachiamentorum, quia aliquando
[011] vicecomes negligens est in executione præceptorum domini regis per
[012] fraudem, aliquando illa exequi non poterit propter impotentiam, et unde
[013] nisi rationabilem prætendat excusationem in misericordia domini regis
[014] remanebit. Contingit quandoque quod cum breve domini regis susceperit
[015] de attachiando aliquem post summonitionem factam, quod attachiamentum
[016] non facit nec breve quod ei inde venit remittit. Quo casu offerente se
[017] liti querente fiat talis irrotulatio: A obtulit se quarto die versus B. de tali
[018] placito vel tali, secundum diversa genera placitorum personalium, et B.
[019] non venit, et præceptum fuit vicecomiti quod attachiaret eum quod esset
[020] ad talem diem, et ipse inde nihil fecit nec breve quod ei inde venit misit.
[021] Et ideo præceptum est vicecomiti sicut alias quod attachiet7 eum quod sit
[022] ad talem diem, et8 ipse vicecomes tunc sit ibi auditurus iudicium suum de
[023] hoc quod prædictum talem non attachiavit, nec breve quod ei inde venit
[024] misit sicut ei præceptum fuit. Forma brevis talis est.

Breve vicecomiti sicut alias.


[026] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi sicut alias tibi9 præcepimus10
[027] quod ponas per vadium et salvos plegios A. quod sit coram iustitiariis
[028] etcetera ad talem diem ad respondendum etcetera ut supra. Et in fine
[029] addatur hæc clausula: et tu11 tunc sis ibi auditurus iudicium tuum de
[030] f.441b] hoc quod ipsum A. non attachiasti, nec breve nostrum quod
[031] inde tibi venit præfatis12 iustitiariis3 non14misisti13 sicut alias tibi præceptum
[032] fuit. Et habeas etcetera. Teste etcetera. Et ad quem diem si nihil
[033] inde fecerit magis quam prius fecit nec se excusaverit, pro voluntate domini
[034] regis amerciabitur de contemptu et tertio præcipiatur16 ei quod attachiet17
[035] per tale breve: Præcipimus tibi sicut sæpius18 præcepimus etcetera ut supra.



Notes

5. Om., OB, MA, Y.

6. Om., OB, MA, CM.

7. attachiat, OC, CE, MC; attach., LA.,

8. et quod, V, CM.

9. Om., OC, MG, CE, CM, MA.

10. præcipuimus, OC, CE; p., MG; om., OB.

11. tu ipse, V, MA; om., CM.

14. Om., OB, MA, MG, Y.

12-13. iustitiariis nostris, V, OB, MA, Y.

14-15. Om., OC, CE.

16. præcipietur, V, OB, Y.

17. a. A., V; a. eum, CM.

18. pluries, MA, MC, LA; om., CM; s. tibi, V, OC, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College