Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 368  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] iudicium suum43 de pluribus defaltis. Et si ad diem illum venerit, tunc
[002] fiat de defaltis ut supra. Et si non venerit, adhuc44 aggravari debet districtio,
[003] scilicet quod vicecomes distringat ipsum per terras et catalla quod
[004] sit securus habendi corpus eius ad alium diem. Et si tunc non venerit,
[005] quod vicecomes distringat eum per terras et catalla ita quod nec ipse nec
[006] aliquis pro eo nec per ipsum manum apponat in terris, tenementis nec in
[007] bladis nec in aliis catallis. Et si tunc non venerit, præcipiatur vicecomiti
[008] quod ita distringat eum per terras et catalla quod capiat omnes terras
[009] suas45 et omnia catalla46 in manum47 domini regis, et capta in manum48
[010] domini regis detineat49 quousque dominus rex aliud inde præceperit,50 et
[011] quod de exitibus respondeat domino regi. Et de hac materia inveniri
[012] poterit de termino Sancti Michælis anno regis Henrici tertio incipiente
[013] quarto circa finem rotuli. Ulterius vero non poterit fieri aliqua districtio
[014] per terras et catalla. Sed cum querens post tot et tantas dilationes iustitiam
[015] non fuerit consecutus quid erit? Durum est enim quod placitum suum
[016] deserat et infecto negotio desperatus discedat. Bonum esset igitur ut
[017] videtur distinguere inter placita sive actiones civiles, videlicet utrum actio
[018] esset personalis et pecuniaria descendens ex contractu, quo casu bonum
[019] esset adiudicare querenti ab initio seisinam catallorum secundum quantitatem
[020] debiti petiti, et dare ei diem et summonere illum de quo queritur.
[021] Et si ad diem summonitionis venerit quod tunc restituerentur ei catalla,
[022] ita quod super principali responderet. Si autem non, quod ulterius super
[023] catallis non audiretur, sed querens extunc verus possessor efficeretur.
[024] Si autem placitum esset civile descendens ex delicto sicut actio iniuriarum,
[025] f.441] quod tunc per officium iustitiarii æstimaretur iniuria, et adhibita
[026] taxatione de redditibus et catallis fugientis, caperetur in manum
[027] domini regis ad valentiam pro contumacia ipsius et fieret eodem modo
[028] sicut. supra. Si autem cum corpus non inveniatur, nec terras habuerit
[029] nec catalla ille de quo queritur, iniquum esset si iustitia remaneret vel
[030] maleficia essent impunita. Et in utroque casu sive causa esset pecuniaria
[031] sive iniuriarum, etiam1 quamvis non criminalis, quod talis ad2 sectam3
[032] querentis interrogaretur4 de comitatu in comitatum propter contumaciam
[033] et inobedientiam factam domino regi, quia nullum maius crimen quam
[034] contemptus et inobedientia. Omnes enim qui in regno sunt obedientes
[035] esse debent domino regi et ad pacem suam. Et cum vocati vel summoniti
[036] per regem venire contempserint faciunt se ipsos exleges. Et ideo utlagari



Notes

43. Om., OB, MA.

44. ad hoc, OB, CM.

45. Om., V, OA, CM.

46. c. sua, V, OB, MA.

47. manu, OC, CE, MA.

48. manu, MC, LA, CE, MA.

49. teneat, OB, MA.

50. percep-, OB, OC, CE, CM (corr.).

1. et, OB, MA, OC, CE.

2-3. de secta, V, OB, MA, Y.

4. interrogetur, MA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College