Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 367  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] contingat forte quod ad primum diem summonitionis vel attachiamenti
[002] non veniat summonitus sive attachiatus nec querens, adhuc26 non27 cadit
[003] breve et continuari potest actio, et querens sequi poterit quando voluerit
[004] ex quo summonitus sive attachiatus se liti non obtulit nec sine die recessit.
[005] Et unde si cum ad alium diem apparuerit et iudicium petierit de defalta
[006] querentis ad primum diem, non valebit ei facta compensatione defaltæ
[007] ad defaltam, quia paria delicta mutua compensatione tolluntur ut supra.
[008] Cum autem attachiatus per meliores plegios ad diem suum non venerit,
[009] f. 440b nec infra quartum diem offerente se liti querente, fiat ita irrotulatio:
[010] A. obtulit se quarto die versus B. et B. non venit etcetera, et plures fecit
[011] defaltas, ita quod primo attachiatus fuit per C. et D. et secundo per E.
[012] et F., et ideo omnes plegii in misericordia. Et est ratio, quia ulterius non
[013] sunt summonendi quod sint ostensuri quare eum non habuerunt sicut eum
[014] plegiaverunt. Et tunc præcipietur vicecomiti quod habeat corpus eius ad
[015] alium diem per tale breve: Rex vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod
[016] habeas coram iustitiariis nostris etcetera ad talem diem corpus A. ad
[017] respondendum B. de placito tali, ut supra secundum formam brevis28
[018] originalis. Et in fine addatur hæc clausula: et29 ad audiendum iudicium
[019] suum de pluribus defaltis. Et habeas ibi hoc30 breve.31 Teste etcetera. Et ad
[020] quem diem si venerit imprimis si se salvare non possit32 de defaltis, ad
[021] diem illum retrotrahuntur33 omnes defaltæ et pro omnibus amerciabitur, et
[022] postea respondeat ad principale placitum. Si autem ad diem illum non
[023] venerit sed malitiose se subtraxerit et latitaverit quod corpus34 inveniri
[024] non possit, vel forte se transtulerit35 extra comitatum36 extra potestatem
[025] vicecomitis, et vicecomes hoc mandaverit quod inveniri non possit in
[026] balliva sua, fiat talis37 irrotulatio: A. obtulit se quarto die versus B.38
[027] de tali placito etcetera ut supra, et B. non venit et plures fecit defaltas ita
[028] quod præceptum fuit vicecomiti quod haberet corpus eius, et vicecomes
[029] mandavit quod non fuit inventus in balliva sua. Et ideo vicecomes distringat
[030] eum per terras et catalla quod sit ad talem diem per tale breve, et
[031] tunc fiat simplex districtio ita quod terræ39 et catalla simpliciter capiantur
[032] in manum40 domini regis.

Breve quod distringatur quis per terras et catalla et ulterius per ordinem.


[034] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod distringas B. per terras et
[035] catalla in balliva tua quod sit coram etcetera ad41 talem diem ad respondendum
[036] A. de tali placito etcetera.42 Et in fine addatur: et ad audiendum



Notes

26-27. ad hoc, OA, CM.

28. Om., OA, CM.

29. Om., V, OB, MA.

30-31. etc., MC, LA, OA.

32. poterit, OA, CM.

33. retrah-, OA, MA, CM (-entur); retrohuntur, OC.

34. c. eius, OA, CM.

35. transtulit, OB, OC, CE, LA.

36. c. et, OA, CM; c. scilicet, OC, CE.

37. Om., OA, CM.

38. B. talem, V, OB, OC, CE, Y.

39. terra, OA, CM.

40. manu, OA, OC, CE, MA.

41-42. Om., OA, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College