Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 366  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tunc fuit per C. et D. Iudicium. Ponatur per meliores plegios quod sit ad
[002] talem diem et primi4 etcetera. Forma5 brevis talis est.6

Breve de attachiando per meliores plegios.


[004] REX vicecomiti salutem. Pone per vadium et meliores plegios B. de N.
[005] quod sit coram iustitiariis etcetera, ad respondendum A. de placito etcetera
[006] secundum formam brevis originalis, et ad ostendendum quare non fuit
[007] coram eisdem iustitiariis etcetera, tali die sicut attachiatus fuit. Et summone
[008] per bonos summonitores C. et D. primos plegios ipsuis B. quod sint
[009] coram eisdem iustitiariis ad præfatum terminum audituri iudicium suum
[010] de hoc, quod prædictum7 B. in eadem curia nostra coram eisdem iustitiariis
[011] nostris non habuerunt sicut eum8 plegiaverunt. Et habeas ibi nomina
[012] secundorum plegiorum et hoc breve. Ad quem diem si reus non venerit nec
[013] plegii ad ostendendum quare prædictum reum non habuerunt, omnes
[014] plegii erunt9 in misericordia, et10 reus non antequam comparuerit, vel quia
[015] plegii11 ei deficiunt, tunc primo12 incipiunt omnes defaltæ in persona eius
[016] ac si plegios non13 invenisset, sicut videri poterit in fine brevis14 subsequentis
[017] ubi dicitur quod sit ad audiendum iudicium suum de pluribus defaltis,
[018] et ex hoc die cessabunt omnia afforciamenta15 plegiorum.16

Qualiter et quando plegii sunt amerciandi.


[020] SI autem post secundum attachiamentum reus compareret,17 tunc solummodo
[021] amerciandi essent18 tantum19 primi plegii et non secundi, nisi20
[022] venirent et docerent quare eum21 ad primum attachiamentum non haberent.22
[023] Et quod omnes plegii amerciandi sunt si ad secundum attachiamentum
[024] non venerint nec reum habuerint, et ipse reus non antequam
[025] summonitus fuerit ad audiendum iudicium suum de pluribus defaltis, probatur23
[026] in rotulo de termino Sancti Michælis anno regis Henrici nono incipiente
[027] decimo comitatu Eboraci de Nicholao de Stuteville.24 Sed contra ut
[028] videtur si quis plegios invenerit de prosequendo et non fuerit prosecutus,
[029] omnes erunt in misericordia tam plegii quam principales. Sed re vera non
[030] est simile, quia in hoc ultimo casu omnes sunt in culpa, querens scilicet
[031] quia25 non prosequitur et plegii quia non est prosecutus secundum quod
[032] eum plegiaverunt, et quia sunt plegii de faciendo ad obligationem querentis,
[033] et alii in superiori casu se ipsos tantum obligant factum alterius
[034] promittendo, et de habendo talem ad diem summonitionis. Si autem



Notes

4. p. plegii, OA, CM.

5-6. Om., OA, CM, MA (rubrica).

7. præfatum, OA, CM.

8. ipsum, OA, CM.

9. Om., OB, MA.

10. Om., OB, MA, Y.

11. per pleg. eius, OA, CM (om. per).

12. Om., OA, CM.

13. Om., OA, CM.

14. Om., OB, MA, Y.

15. conforc-, OB, MA.

16. placitorum, OA, CM.

17. Om., LA; compareat, OA, MC, CM; comparuerit, OC, CE.

18. sunt, V, OA, CM, Y.

19. Om., OB, MA, OA, CM, Y.

20. n. primi, OA, CM.

21. Om., OA, CM.

22. habuerunt quem pleg., OA, CM.

23. ut p., OA, CM.

24. Stotevile, Scuzeville, Scutevile, Stutewyk., MSS. var.

25. qui, OB, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College