Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 361  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] filio Walteri de Lincolnia de terra in15 Grimesby. Habebit etiam per legem
[002] Angliæ quidquid accidere poterit, videlicet in servitiis16 et huiusmodi et17
[003] in custodiis et18 releviis tota vita sua. Si autem terra vel hereditas acciderit
[004] post mortem uxoris, hoc pertinebit ad heredes si fuerint plenæ ætatis, et
[005] ad capitales dominos custodes si infra ætatem extiterint, et similiter custodia,
[006] quia nihil amplius retinere potest per legem istam nisi id19 quod in
[007] vita uxoris accidit.20 Ut de itinere Willelmi de Ralegha comitatu Bedefordiæ
[008] in fine rotuli. Et ideo necesse est probare quod talis vocem emiserit,
[009] quia21 bene potest esse quod vocem emiserit,22 et probatio deficere poterit,
[010] vel bene poterit esse quod numquam vocem emiserit, quia in utero mortuus
[011] ita quod numquam processit ad lucem, vel in ipso partu mortuus ita quod
[012] numquam vocem emiserit. Et ideo licet dicatur quod baptizatus fuit et
[013] sepultus ut christianus, tamen nisi23 vocem emiserit et hoc probetur non
[014] valet. Et licet partus moriatur in ipso partu vel24 vivus25 nascatur vel forte
[015] semimortuus, licet vocem non emiserit, solent obstetrices in fraudem veri
[016] heredis protestari partum vivum nasci et legitimum, et ideo necesse est
[017] vocem probare. Et licet naturaliter mutus nascatur et surdus, tamen
[018] clamorem emittere debet sive masculus sit sive femina. Nam dicunt E.
[019] vel A. quotquot nascuntur ab Eva. Non sufficit igitur26 tantum27 baptismus28
[020] et sepultura.29

Item de partu supposito.


[022] SED quid dicetur si uxor re vera non peperit sed supponatur partus qui
[023] clamorem emiserit? Hoc probato cadat30 exceptio.

Item si monstruosum,31 et pro clamore emiserit rugitum.


[025] ITEM si cum32 partum ediderit, tamen partus declinaverit ad monstrum et
[026] cum clamorem emittere deberet emittit rugitum, et tunc videtur quod
[027] tenere non debet exceptio, quia partus monstruosus est cum non nascatur
[028] f.438b] ut homo. Sed non33 dico partum monstruosum licet natura membra
[029] minuerit vel ampliaverit. Minuerit, ut in34 defectu digitorum vel huiusmodi.
[030] Ampliaverit, ut si plures digitos vel articulos,35 sicut sex vel plures
[031] ubi non deberet esse36 nisi quinque. <Vel si inutilia37 natura reddiderit
[032] membra, vel38 si curvus fuerit vel gibbosus vel membra tortuosa.39 > <Et
[033] notandum quod exceptio ista locum habet tam in causa possessionis sicut



Notes

15. de, OB, LA; om., MA, CM.

16. servitio, V, MC; servit., MA, CM, LA.

17. Om., OB, MA.

18. et in, V, OB.

19. Om., OB, MA.

20. accedit, V; om., OA, CM.

21-22. Om., OB, MA, CM, MC.

23. non, OC, CE, CM.

24-25. vivus, CM; unus, OA; vel sanus, OC, CE.

26. Om., OB, MA, Y.

27. Om., MC, LA.

28. baptizatus, V, MA; bapts., OA, OB, MC.

29. sepultus, OB, MA.

30. cadit, OA, OC, CM.

31. monstruosus, OB, CE (kal.).

32. Om., OA, CM; certum, MA.

33. Om., OA, CM.

34. ex, MC, LA.

35. a. habuerit, OB, MA, Y.

36. habere, OB, MA, Y.

37. initalia, MC; inutiles, OC, CE, LA.

38. ut, Y, OB, MA, MC; om., OC, CE.

39. t. habuerit, OB, MA, MC, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College