Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 360  Next    

Go to Volume:      Page:    




Exceptio contra petentem ius merum per breve de recto, ut si ipse tenens teneat ad vitam quacumque ratione.


[002] ITEM ut supra dictum est poterit exceptio esse peremptoria contra petentem
[003] quantum34 ad ipsum et heredes suos et35 perpetua,36 ut si quis rem
[004] petat ut ius suum et in feodo, et tenens dicat se ius habere ut in feodo sibi
[005] et heredibus suis imperpetuum. Eodem modo concedere potest tenens quod
[006] petens ius habeat et feodum, sed tamen excipere potest tenens quod habet
[007] liberum tenementum, ut quacumque ratione teneat ad vitam, sicut nomine
[008] dotis vel ex causa donationis, per legem Angliæ et huiusmodi.

Item per legem Angliæ si partum habuerit qui vocem emiserit quæ audiatur.


[010] UT si quis cum hereditatem habuerit vel non habuerit uxorem duxerit habentem
[011] hereditatem vel maritagium vel aliquam terram ex causa donationis,
[012] si liberos inter se habuerint ex iustis nuptiis procreatos, si37 uxor
[013] præmoriatur, remanebit viro hereditas38 et terra sua tota vita ipsius viri,
[014] f.438] sive superstites fuerint liberi sive mortui omnes vel quidam, dum
[015] tamen semel aut vocem aut clamorem emiserint1 quæ2 audiatur inter
[016] quatuor parietes, si hoc probetur. Et quod dicitur de primo viro dici
[017] poterit de secundo viro3 si postmodum nupserit secundo viro,4 sive de
[018] primo viro heredes habuerit apparentes sive non, plenæ ætatis vel minoris
[019] ætatis, quod quidem iniuriosum est secundum Stephanum de Segrave,
[020] maxime cum de5 primo6 viro7 heredes habuerit, quod quidem sustinere
[021] posset8 si nullos. Dicebat enim9 quod lex illa male intellecta fuit et male
[022] usitata, quia quod dicitur de10 lege Angliæ intellegi deberet de primo viro
[023] et eorum heredibus communibus et non de secundo, maxime cum heredes
[024] apparentes extiterint11 de primo. Cum igitur ille qui sic tenuerit implacitatus
[025] fuerit ab aliquo, et exceperit quod tenet12 per legem Angliæ ad vitam
[026] suam ratione pueri qui auditus fuit clamare inter quatuor parietes, et responsum
[027] fuerit13 ex adverso quod nullus talis procreatus fuit nec vocem
[028] emisit, oportet tenentem probare contrarium per sectam sufficientem quæ
[029] audivit clamorem in propria persona et non ex relatione aliorum vel auditu,
[030] qui omnes bene examinentur tam de die quam de loco quam de hora et14
[031] de aliis circumstantiis vel quod tantundem valeat, quod vocem emiserit
[032] et baptizatus fuerit et christianus effectus. Ut de itinere Martini de
[033] Pateshilla comitatu Leicestriæ anno regis Henrici decimo, de Willelmo



Notes

34. quem, OB, OC, CE.

35-36. imperpetuum, OC, CE, MA.

37-38. Om., OB, MA.

1. dimiserint, V; emiserit, OB, MA, CM.

2. quod, V, CM.

3. Om., V, OA.

4. Om., LA, OC, CE, CM, Y.

5. Om., LA, OB, MA, Y, CM; ex, MC.

6-7. primus vir, OB, MA, Y.

8. possit, V, MC.

9. Om., OA, CM.

10. in, OA, CM.

11. constiterint, OA, CM.

12. Om., OA, OC, CE, MC, LA.

13. fuit, V, CM.

14. quam, OA, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College