Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 362  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] in assisa mortis antecessoris et novæ disseisinæ, quam40 in causa proprietatis
[002] per breve de ingressu vel per breve de recto.>

Replicatio ad exceptionem præmissam.


[004] REPLICART vero poterit contra exceptionem præmissam quod omnino nullus
[005] partus editus fuit nec clamor auditus, licet partus editus, quia mortuus
[006] fuit in utero vel in ipso partu. Item quod nullus editus sed suppositus licet
[007] clamor auditus. Item si editus, non tamen fuit41 formatus ut homo sed ut
[008] monstrum. Item si editus, tamen convictus ad bastardum quacumque ratione,
[009] quod42 heres esse non potuit propinquus vel remotus aliqua ratione.
[010] Item quod43 ille qui exceptionem opponit non fuit vir illius mulieris legitimus,
[011] sed alius cuius heredes clamant hereditatem illam. Item si machinatus
[012] fuit in mortem uxoris. Item licet partus editus et clamor auditus et ille
[013] tenens vir legitimus, terra tamen de qua agitur numquam accidit in vita
[014] uxoris, et ita pertinet ad veros heredes vel ad dominum capitalem. Item
[015] quia terra illa fuit hereditas primi viri vel primæ uxoris, vel quia uxor sua
[016] tenuit nomine dotis et non nomine successionis. Item quia uxor et mater
[017] pueri non obiit seisita ut de feodo. Item quia terra de qua agitur data fuit
[018] in maritagium sub condicione tacita vel expressa, videlicet si pueros non
[019] haberent44 vel si haberent et deficerent, quod45 terra data reverteretur
[020] ad donatorem, et quia omnino nulli vel si fuerint deficiunt,46 terra data in
[021] maritagium reverti debet ad donatorem. Item si pueri editi sunt et procreati,
[022] tamen heredes esse non poterunt47 propinqui vel remoti non magis
[023] quam bastardi, quia nihil clamare poterunt de hereditate mulieris quia
[024] hereditas illa sive maritagium datum fuit viro tali in maritagium cum tali
[025] uxore et heredibus de carne prædictorum procreatis, unde vir talis hereditatem
[026] tenere non debet ad vitam suam per legem Angliæ.

Si omnino nullus heres existat et tenens per vim se tenuerit in seisina.


[028] SI autem nullus heres omnino48 extiterit et49 post mortem uxoris se teneat
[029] vir per vim in hereditate mulieris contra verum heredem sub specie et
[030] colore legis Angliæ, consulitur heredi per tale breve per Willelmum de
[031] Ralegha formatum50 pro51 Radulfo52 de Dodescumbe in hac forma: Rex
[032] vicecomiti salutem. Ostendit nobis A. quod cum B. de N. et C. uxor eius
[033] tenuissent tantam terram cum pertinentiis in tali villa ut ius et hereditatem
[034] ipsius C., quæ53 nuper obiit sine herede de corpore suo procreato ut
[035] dicitur, et unde terra illa descendere debuit ad prædictum A. sicut ad propinquiorem
[036] heredem ipsius C., quia prædicta C. sine herede de corpore suo



Notes

40. sicut, OA, OC, CE, CM, MC, LA.

41. Om., OB, MA.

42. quia, OB, MA.

43. si, OC, CE, CM; om., OA, MC, LA.

44. haberet, V; haberunt, OC, CE; -uerit, MA.

45. quia, OB, MA.

46. defecerint, V, Y, OA, OB; om., MA.

47. possunt, OA, CM.

48. Om., OB, MA, Y.

49. Om., OA, MA.

50. Om., OA, CM.

51. per, OA, OB, OC, CE; et, CM; de, Y.

52. Radulfum, OB, OC, CE; et, CM.

53. qua, OA; qui, OB, OC, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College