Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 359  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] esse in partibus transmarinis hoc probare debet: ut de termino Sanctæ
[002] Trinitatis anno regis Henrici quarto comitatu Middelsexiæ, assisa mortis
[003] antecessoris si Robertus Cocus.

De exceptione finis facti.


[005] ITEM competit tenenti exceptio finis facti contra petentem. Dicere enim
[006] poterit tenens quod aliquando finis factus fuit in curia regis de eadem terra
[007] inter ipsum et petentem vel eorum antecessores, ita quod per16 finem illum
[008] recognovit idem petens vel aliquis antecessorum suorum terram illam esse
[009] ius ipsius tenentis17 vel alicuius antecessoris sui, et illam remisit et quietam
[010] clamavit etcetera. Et ad hoc probandum statim proferat cirographum et
[011] finem, ad quod statim respondeat petens statim18 replicando, et ostendat
[012] rationem quare finis ei nocere non debeat, vel19 quod finis ille in nullo tangit
[013] personam suam, vel quod ei nocere non debeat20 nec tenenti valere, supra
[014] dictis rationibus et pluribus aliis21 inferius dicendis.

Exceptio de defectu probationis per lapsum temporis, quia de tam longinquo tempore quod excedit memoriam hominum, vel propter limitationem brevium.


[016] EXCIPERE etiam poterit tenens contra petentem quod licet ei ius descenderit
[017] sicut petens dicit, tamen non valet sua petitio neque actio pro defectu
[018] probationis propter lapsum temporis, quia non est aliquis qui de
[019] seisina antecessoris petentis loqui possit vel aliquid probare de visu suo
[020] proprio vel patris sui qui22 hoc ei iniunxit,23 quia seisina de qua petens
[021] loquitur omnem excedit probationem sicut de tempore Henrici regis senis
[022] et24 ulterius,25 et huiusmodi exceptio substantiam capit ex tempore. Et hic
[023] est casus quod ille qui ius habet26 amittit imperpetuum et heredes sui, et
[024] ille qui nihil iuris habet et heredes sui imperpetuum retinebunt,27 et hoc
[025] est28 pro defectu probationis.

Exceptio si tenens fuerit a duobus implacitatus, quia nemo duobus respondet simul.


[027] ITEM competit tenenti exceptio dilatoria tantum.29 Ut si tenens de eadem
[028] re a duobus implacitatus fuerit, quia de una re non potest30 quis nec debet
[029] simul et semel duobus31 respondere. Et ideo refert utrum institutæ sint
[030] actiones utræquæ super iure proprietatis vel super ipsa possessione. Item
[031] quis prius,32 quis posterius impetraverit,33 et ad quem et ad cuius iurisdictionem,
[032] ut per hoc sciri possit quis alteri præferri debeat et quis non.



Notes

16. Om., OA, CM.

17. petentis, OA, OC, CE, CM, MC, LA.

18. Om., OA, OC, CE, CM.

19-20. Om., OB, MA, CM, Y.

21. Om., OB, MA.

22. quod, OB, MA, Y.

23. iniunxerit, OA, Y, OB; vixerit MA.

24-25. Om., OB, MA, Y.

26. Om., OB, MA.

27. optinebunt, MC, LA; tenet, OC, CE.

28. Om., OA, CM.

29. Om., OA, CM.

30. poterit, OB, MA.

31. Om., OC, CE, CM.

32. prius et, OB, MA, Y.

33. impetravit, V, OA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College