Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 358  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quis de hoc quod antecessor clamium non apposuit cum hoc fuerit obiectum,
[002] eo quod ille qui antecessor dicitur non fuit antecessor eius qui nunc
[003] petit, quod aliquid iuris ei descendere posset5 per prædictum antecessorem.

Item finis factus fuit ita in occulto ante tempus legitimum, scilicet unius mensis ad minus.


[005] EXCUSATUR etiam quis qui clamium non apposuerit si ante legitimum
[006] tempus unius mensis ad minus factum6 fuerit cirographum et liberatum per
[007] fraudem. Et licet prima facie in pluribus revocari possit finis et cirographum
[008] ratione personarum quæ tenementa non tenent nisi ad vitam, ut
[009] mulieres quæ tenent nomine dotis et huiusmodi, vel ratione personarum
[010] quæ villani sunt et finem faciunt et cirographum de villenagio dominorum,
[011] præiudicatur eis cum præsentes fuerint et excusari non possint7 cum clamium
[012] non apposuerint. Et de hac materia inveniri poterit de termino
[013] Sanctæ Trinitatis anno regis8 Henrici quarto decimo comitatu Norfolciæ,
[014] de Ricardo Angod. Excusatur etiam quis quandoque quod clamium non
[015] apposuerit per servitium domini regis, cum nulli debeat esse damnosum,
[016] dum tamen in tali servitio sit quod venire non possit neque mittere, ut si
[017] in regno obsessus fuerit in castro vel aliter impeditus.

Item excusatur quis si loquatur de seisina sua propria.


[019] ITEM excusatur quis qui clamium non apposuerit si loquatur de seisina
[020] sua propria ante finem factum post disseisinam, et impetraverit ante finem
[021] breve suum, quia9 sic effecta est res litigiosa.

In quibus casibus non excusatur.


[023] ET notandum quod non excusatur quis de clamio non apposito si fuerit in
[024] regno infra quatuor maria et venire possit vel mittere si voluerit. Et quod
[025] non excusatur si mittere possit, inveniri10 poterit in rotulo de termino
[026] Sancti Hillarii anno regis Henrici septimo comitatu Lincolniæ de Willelmo
[027] de Stotingny.11 Item non12 excusatur licet fuerit in languore quia
[028] f.437b] mittere potest, ut in eodem rotulo comitatu Lincolniæ de Simone
[029] de Hale.13 <Languor eum non excusavit quia potuit misisse hominem
[030] suum ad clamium14 apponendum.>

Si quis dixerit se esse impeditum hoc probare debet, ut si dixerit se fuisse in partibus transmarinis vel in prisona et huiusmodi.


[032] QUI15 vero imp‰dimentum allegaverit, non sufficit dicere se esse impeditum
[033] nisi hoc probet per sectam vel per patriam, ut si quis replicando dixerit se



Notes

5. possit, OC, CE, MA.

6. factus, OA, OC, CE.

7. possunt, V, OA, MA, CM.

8. Om., OA; regni regis, OC, CE.

9. quod, OA, OC, CE.

10. invenire, OA, OB, CM.

11. Frontingny, Stoting., Froncigency, Frongny, Froting., MSS. var.

12. Om., OA; quod non, OC, CE.

13. Hales. Item non excusatur quis etc., MC, LA (om. etc.); H. item non excusatur si, OC, CE.

14. clamorem, V; clam., MSS. var.

15. quod, OB; cum, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College