Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 357  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] nulli vertitur in dubium, et ubi eadem ratio et idem ius, videtur quod excusari
[002] debeat quis si per vim maiorem vel51 per52 fraudem extra prisonam
[003] detentus fuerit quod venire non possit neque mittere, dum tamen hoc per
[004] certa iudicia53 probari possit.

Item si infirmitate tali quod discernere non possit et54 quod memoriam etcetera.55


[006] ITEM excusari poterit ut videtur per simile56 tamquam per prisonam, si
[007] quis tempore litigii tali infirmitate detentus fuerit quod venire non possit
[008] neque mittere quia non discernit. Item excusatur uxor quæ sub potestate
[009] viri supposita quod clamium non apposuerit licet mittere possit. Ut de
[010] termino Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici quarto comitatu Gloucestriæ
[011] de Roberto Cusin. Et sic videtur quod omnis impotentia excusat sicut
[012] infirmitas, vis maior et huiusmodi. Est enim bona occasio57 a similibus procedere
[013] ad similia. Excusatur etiam quis quod clamium non apposuerit, ut
[014] si toto tempore litigii fuerit58 ultra mare quacumque occasione,59 ita quod
[015] sit60 verisimile quod de placito potuit ignorare, nec in aliquo prædictorum
[016] casuum habet quis necesse post iudicium vel cirographum liberatum
[017] clamium apponere.

Si finis factus qui teneri nec stare possit et ubi finis nullus.


[019] EXCUSATUR etiam61 quis quod clamium non apposuerit, scilicet62 ubi finis
[020] ipso iure nullus, ut si factus fuit de tenemento quod alius tenuit, <Ut si
[021] ipse qui debuit clamium apposuisse vel antecessor suus fuit in seisina de
[022] eadem re quando finis factus fuit, et non ille vel63 antecessor suus64 qui
[023] finem allegat. Item si finis contineat falsitatem sicut de warantia cartæ,
[024] ubi ille qui dicit se fuisse in seisina nullam seisinam habuit tempore con-
[025] f.437] fectionis cirographi.> ut si factus fuerit per dolum et fraudem
[026] vel alio modo in alterius præiudicium quod finis tenere non1 debeat. Et de
[027] hac materia inveniri poterit de termino Sancti Michælis anno regis2 tertio
[028] incipiente quarto comitatu Sussexiæ, assisa mortis antecessoris, si Matillis3
[029] amita Rogeri de Badelegha.4 Item excusatur quis qui clamium non apposuerit
[030] ubi cirographum nullum, ut si quis post disseisinam factam alium
[031] feoffaverit, quia finis revocari poterit et adnihilari.

Si tempore placiti nec ipse nec antecessores ius habuerunt.


[033] EXCUSATUR etiam quis si tempore litigii nec ipse nec antecessores sui aliquid
[034] iuris clamare poterunt in tenemento de quo agitur. Item excusatur



Notes

51-52. vel quod, V; vel, MA; ut, OA.

53. sic, MSS. (= indicia?).

54-55. Om., MSS. var.

56. similem, OC, CE, MC.

57. ratio, V; actio, OC, CE; excusatio, CM.

58. fuit, V, MA.

59. actione, OC, CE, CM.

60. si, OC, CE, CM.

61. autem, CM; om., MA.

62. Om., MA; si, OB; secundum, OC, CE.

63-64. Om., MA; suus, OB.

1. Om., OB, MA.

2. Om., OA; regni regis, OC, CE.

3. Matildis, MC; Matild(a?), OC, CE, CM, Y.

4. Badellingh., Bedef., Badeleg., MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College