Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 356  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ubicumque fuerit in regno infra quatuor maria, quia quilibet30 implacitatus
[002] debet habere summonitionem quindecim dierum ad minus, quæ rationabilis
[003] dici poterit summonitio: nec conceditur alicui cirographum primo
[004] f.436b] die litigii, sed habebit alium diem per spatium quindecim dierum
[005] ad minus ad capiendum cirographum suum, ut31 infra totum illud tempus
[006] possit qui ius habuerit apponere clamium suum. Item ubi? Et sciendum
[007] quod in curia domini regis in ipso iudicio vel ante iudicium.

Item cui præiudicetur de clamio non apposito.


[009] ITEM et32 cui præiudicatur? Et sciendum quod ei de cuius iure33 agitur et
[010] heredibus suis in infinitum ab eo descendentibus.

Excusationes quare clamium non apposuit.


[012] EXCUSATUR autem ille qui clamium non apposuerit multis modis, ut si
[013] tempore quo finis factus fuerit34 et cirographum fuit petens infra ætatem
[014] vel antecessor qui clamium apposuisse debuit. Et illud idem de iure esse
[015] deberet ut videtur per simile, si tunc fuit furiosus vel mente captus et non
[016] sanæ mentis, quia in multis ad paria iudicantur minor et furiosus, vel35
[017] multum non differunt quia ratione carent.36 Quod quidem dici posset37
[018] de aliis sicut de idiotis et naturaliter surdis et mutis et consimilibus. Sed
[019] videndum38 utrum perpetuo39 excusentur vel ad tempus, scilicet40 quo41
[020] minor effectus fuerit plenæ ætatis vel furiosus sanæ42 mentis,43 ut44 tunc
[021] quod in minori ætate vel in furore facere non potuerunt postmodum facere
[022] teneantur, vel45 si tacuerint ex hoc eis præiudicium generetur, quia dicunt
[023] quidam quod nisi46 minor infra annum postquam effectus fuerit plenæ
[024] ætatis clamium non47 apposuerit, minor ætas eum non excusabit. Sed re
[025] vera excusatur imperpetuum, quia tempore litigii in ipso iudicio et ante
[026] iudicium redditum pendente litigio, debet clamium apponi vel non apponi,
[027] quia post iudicium vel cirographi liberationem non valet licet
[028] fuerit appositum < Illud idem ut videtur observari deberet de iure et
[029] feodo ecclesiæ si rector clamium48 non apposuerit, quod ecclesiæ non
[030] præiudicatur cum fungatur vice minoris, non magis quam minor si custos
[031] clamium non apposuerit. >

Excusatur si in prisona tunc fuit.


[033] EXCUSATUR etiam49 quis quod clamium non apposuerit si tempore litigii
[034] in prisona detentus fuerit ita quod venire non possit neque mittere, quod50



Notes

30. Om., MC, LA; quælibet, CE.

31. Om., OA; vel, OC, CE.

32. Om., V, OC, CE, CM, Y.

33. re, MC, LA.

34. fuit, V, OB; om., MA.

35. quia, OC, CE; non, OA; et, CM.

36. caret, OA, CM.

37. possit, V, OC.

38. v. erit, OB, MA.

39. imperpetuum, V; perpetue, OC, CE.

40. si, OB, MA.

41. cum, LA; tamen, MC; quousque, OC, CE.

44. ut si, OA, CM.

42-43. non s. m., OC, CE; mente, OA; mente captus, CM.

45. ut, OB, MA, Y.

46. si, OC, CE; non, OB; ubi, MA.

47. Om., V, Y, OB; c. suum, MA.

48. c. suum, OA, CM.

49. autem, V, OC, CE, CM, MA.

50. quia, V, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College