Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 355  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] nono comitatu Middelsexiæ, de Henrico Boiqueinte,10 et ubi Henricus
[002] amisit tenementum quia pater suus non apposuit clamium cuius tunc
[003] interfuit11 clamium apposuisse, et si clamium apposuisset hoc prodesset12
[004] Henrico, et ubi ita responsum fuit petenti quod finis factus fuit de terra
[005] quæ petebatur in curia Henrici regis avi domini regis anno regni sui tricensimo,
[006] inter Willelmum Reymis avum Willelmi qui petiit et Waleranum13
[007] tenentem14 patrem cuiusdam Iohannis participis sui, per15 quem
[008] finem terra illa remansit eidem Walerano et heredibus suis, et inde protulit16
[009] cirographum etcetera. Et postea alius finis factus fuit de eadem terra
[010] inter Luciam matrem prædicti Iohannis et ipsum Iohannem, et inde17 protulit18
[011] cirographum confectum anno quarto regis Iohannis. Et desicut
[012] Henricus non apposuit clamium suum nec antecessores sui, ideo noluit
[013] Iohannes ei respondere nisi curia consideraret. Ad quod respondit19 Henricus
[014] quod primus finis et cirographum non potuerunt ei nocere, quia tunc
[015] fuit ipse infra ætatem. Et de secundo fine dicit quod non debuit ei nocere
[016] quia fuit in servitio domini regis ultra mare apud Windome. Ad quod
[017] Iohannes respondit quod tempore primi cirographi et secundi fuit pater
[018] ipsius20 Henrici vivus et sanus et præsens in curia ubi fines facti fuerunt,21
[019] et desicut ipse clamium suum non apposuit, petiit iudicium si debuit ei
[020] respondere. Ad quod Henricus respondit quod re vera postquam pater
[021] suus qui cruce signatus profectus fuit in Terram Sanctam, et inde reversus
[022] fuit quasi stultus et amiserat memoriam quod nescivit terram regere, et
[023] se dimisit de terra illa.22 Ad quod Iohannes respondit et dicit quod sanus
[024] fuit et incolumnis, et23 tempore interdicti se contulit religioni et24 bona
[025] memoria diu vixit postea in habitu religionis. Et quia Henricus non potuit
[026] hoc dedicere Iohannes inde quietus recessit.

Item quando?


[028] ITEM quando? Et sciendum quod statim in ipso placito et in25 factione26
[029] cirographi, vel ante iudicium si præsens fuerit in curia vel si in patria vel
[030] in regno infra quatuor maria, nec allegare poterit ignorantiam nisi iustum
[031] intervenerit impedimentum, nec ulterius27 audiri28 debet ut videtur,29
[032] quia terminum habet ad minus unius mensis secundum communem provisionem
[033] regni, infra quem venire poterit commode post placitum motum



Notes

10. Roiqueinte, Byoqueynte, de quiney, de Quinte(i), deoquinte, Duquinte, MSS. var.

11. interfuerit, OA, OB, MA, CM.

12. prodesserit, OC, CE, CM; -dessent, OA; profuisset, MB.

13. Walrannum, Valerianum, MSS. var.

14. Om., OA, OC, CE, CM, MA.

15. qui per, MC, LA.

16. quædam p., LA; p. propter, MC; propter, MB; habet, OC, CE.

17. inter, LA.

18. propter, OB, MC.

17-18. qui cum habuit, OC, CE.

17-18. qui cum habuit, OC, CE.

19. respondet, MC, LA, OA.

20. prædicti, MC, LA.

21. fuerint, MC, LA.

22. Om., OB, MA, MB, Y.

23. a, OA; om., OC, CE.

24. et in, MC, LA.

25. Om., V, MA, CM.

26. fectione, OA; interfectione, MA; confectione, CM.

27. Om., MC.

28. audire, OA, OC, CE.

29. v. ulterius, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College