Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 354  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] curia domini74 regis de eadem terra inter talem petentem et talem tenentem
[002] vel eorum antecessores, et75 loquela ita deducta fuit et terminata quod
[003] terra remansit tenenti vel eius antecessoribus76 per magnam assisam vel
[004] per77 duellum, iuratam78 vel inquisitionem, vel per defaltam post duellum
[005] vadiatum vel magnam assisam electam, per iudicium, per finem factum et
[006] huiusmodi. Et hæc omnia probari poterunt per rotulos et recordum iustitiariorum.

Item competit exceptio ex taciturnitate, quod clamium non apposuit.


[008] COMPETIT etiam exceptio tenenti ex taciturnitate petentis vel alicuius
[009] antecessoris sui, ut si quis tacuerit cum viderit de iure suo litigare vel concordiam
[010] facere clamium suum non apposuerit, per79 iudicium, sicut si80
[011] magna assisa81 adiudicata fuerit vel duellum vadiatum vel iurata arramiata
[012] vel cirographum factum in curia. < Ut de itinere Willelmi de
[013] Ralegha comitatu Leycestriæ de Willelmo de Berimgehurst.82 > Et videndum
[014] qualiter83 quis84 opponere85 debeat clamium et quando et ubi, et cui
[015] præiudicatur quod clamium non apposuerit et cui non. Item quando
[016] excusatur quis quod clamium non apposuerit et quando non. Quis? Et
[017] sciendum quod quilibet cuius interfuit, sicut ille qui ius habet in86 re de
[018] qua contentio fuerit, per se ipsum vel87 per alium. Qualiter? Et sciendum
[019] f.436] quod sic dicere poterit simpliciter, Appono clamium meum. Vel
[020] sic1 si duellum fuerit vadiatum dicere poterit2 quod non ponit3 ius suum
[021] in clamium petentis nec in defensum tenentis, sufficit quidem si ipse vel
[022] antecessor suus faciat quod tantundem valeat. Ut si placitum moverint4
[023] tenenti et fecerint5 rem litigiosam, quia sicut plus est6 facto appellare quam
[024] verbo, ita plus est clamium apponere facto quam verbo. Et ad hoc facit
[025] de termino Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici quinto decimo comitatu
[026] Huntingdoniæ de quadam Goldeburga, cui obiectum fuit quod clamium
[027] non apposuit, et ipsa respondit quod fecit quod tantundem valuit, quia
[028] tempore finis facti implacitavit tenentem per aliud breve. Item si ipse
[029] cui7 opponitur clamium8 non apposuit,9 sufficit si antecessor clamium
[030] apposuerit. Et ad hoc facit de termino Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici



Notes

74. Om., OA, MG, MC, LA.

75-76. Om., OA, MG.

76. antecessori, V, Y, OB; antecess., MSS. var.

77. Om., OA, MG.

78. iuratum, OC, CE, MG; iur., OA.

79. et per, OB, MA, MB, Y.

80. Om., Y, OB, MA, MB, MC (iud. cum mag.); per, OA; in, OC, CE.

81. a. ei, OB, MA, MB, MC, Y.

82. Beremgeburst, Betingehurst, Brinegest, Hemengbur., MSS. var.

85. opponi, V, LA; apponi, CM; apponere, Y, OA; proponere, OC, CE.

83-84. quis et qualiter, MC, LA, CM.

86. de, OA, MG.

87. et non, OB, MA, MB; non, Y.

1. Om., OA, MG.

2. possit, V; potuit, CM, MG.

3. posuerit, MA; posuit, MB; potuit, OA, OB, MG, CE, CM.

4. moverit, V, MA, OC, CE, CM.

5. fecerit, V, MA, CM.

6. est de, OB, MA, MB; est in, OC, CE.

7. Om., OB, MA, MB, Y.

8. quod c., V, OB, MA, MB.

9. opposuit, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College