Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 353  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] iure petat, non erit audiendus quia44 si tantum45 dicat, Peto talem rem
[002] meam46 ut ius meum, non sufficit nisi incontinenti de iure doceat, ut si
[003] dicat, et unde talis antecessor etcetera. Item et si de iure doceat aut47
[004] f.435b] fundat48 intentionem,49 non valet nisi incontinenti probationem
[005] habeat sicut inferius dicetur,50 quia qui51 nihil probat52 cadit intentio53
[006] propter defectum probationis, nec refert utrum omnino nihil probaverit
[007] vel minus sufficienter, secundum quod inferius dicetur de litis contestatione.

Item datur exceptio ex variatione narrationis dicendo modo unum et modo aliud.


[009] ITEM datur exceptio tenenti ex variatione54 narrationis dicendo modo unum
[010] modo aliud primo55 contrarium vel diversum, et si intentionem suam
[011] mutaverit, nisi in casu licito, vel per narrationem suam a brevi suo56 recesserit
[012] ita quod narratio non sit consona brevi, vel quod non dicat57 quod
[013] tantundem valeat. Item si58 cum59 semel intentionem suam proposuerit
[014] et postea cadat60 breve propter vitium, et cum per aliud breve postmodum
[015] agere inceperit, intentionem suam61 quam per primum breve proposuit62
[016] in toto mutaverit63 vel in parte. Et multo fortius si per fraudem se retraxerit
[017] ab uno ut intentionem64 suam65 mutare possit in alio, quamvis
[018] obici possit quod res nova causam novam desiderat, sed quamvis mutetur
[019] breve, tamen mutari non debet66 actio neque intentio prius proposita, nec
[020] magis variari67 debet in uno quam in diversis propter pluralitatem brevium
[021] cum proposita fuerint68 sub eadem actione.

Item competit exceptio tenenti ex re iudicata.


[023] ITEM competit exceptio tenenti rei iudicatæ, ut si antecessor petentis vel
[024] aliquis heredum suorum rem petitam amiserit per iudicium in causa proprietatis,
[025] sicut per magnam assisam vel duellum vel per iuratam aliquam
[026] in quam se posuerit, et talis exceptio peremptoria est quia ex toto perimit
[027] iudicium. Item si69 per70 concordiam et per71 finem factum quæ similiter
[028] peremptoria est, quæ72 dicitur finalis concordia, et ideo finalis quia imponit
[029] finem litibus, ut si tenens dicat quod aliquando fuit placitum73 in



Notes

44. quod, MC, LA.

45. iterum, OA, MG.

46. Om., V, OA, MG, CM.

47. et, OA, MG.

48. fundet, OB, MB, Y.

49. i. suam, V, OB, MA, MB.

50. dictum est, OA, MG.

51. ubi, OA, MG; quod si, OC, CE.

52. probatur, OA, OC, MG, CE, MC.

53. ab intentione, OB, MA, MB, Y.

54. narratione, OA, MG.

55. prius, OA, OC, MG, CE, CM; om., MA.

56. Om., OA, MA, MG.

57. cadat vel, OA, MG.

58-59. sicut, OB, MB; om., MA; si quis, OA, MG.

60. cadit, OA, OC, CE.

61. Om., LA, MA.

62. proposuerit, MSS. var.; posuit, MB.

63. Om., OA, MG.

64-65. in totum, OA, MG.

66. potest, OA, MG.

67. narrare, OA, MG.

68. fuerit, OC, CE, CM, MA, MG.

71. Om., OA, OB, MB, MG.

69-70. propoter, OA, MG.

72. quia, OC, MG, CE, CM, LA; et, OA.

73. implacitatus, MC, LA, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College