Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 352  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] postnatus vel25 huiusmodi, alius maius ius habet sicut frater antenatus
[002] vel heredes ex eo provenientes.

Item sunt qui tantundem iuris habent.


[004] ITEM excipere poterit tenens quod si petens ius habeat,26 tamen sint27 alii
[005] coheredes et participes qui tantundem28 iuris habent, et sine quibus ipse
[006] per se nihil petere poterit29 ut supra dictum est, vel quia res communis est
[007] cum aliis participibus licet non coheredibus.

Item quod uxorem habet tenens cuius ius agitur.


[009] ITEM excipere potest30 quod adiunctum habet sicut uxorem31 de cuius iure
[010] agitur et sine qua petere non poterit, ex quo nulla facta est mentio in brevi
[011] de uxore. Item excipere potest si32 petens ius habeat ille qui tenens est
[012] maius ius habet, quod quidem expediri33 poterit per magnam assisam si
[013] tenens voluerit.

Item quod poterit impediri descensus per feloniam commissam per aliquem antecessorum.


[015] ITEM competere poterit tenenti exceptio licet antecessor ita seisitus fuerit
[016] ut de feodo et iure sicut petens proponit, propter impedimentum descensus,
[017] ut si aliquis34 antecessorum feloniam fecerit de qua convictus fuerit, ut
[018] si suspensus35 propter feloniam vel36 utlagatus rite et secundum legem
[019] terræ ex causa iusta vel sine. Item ex cognitione propria si feloniam cognoverit
[020] quamcumque37 et sic regnum abiuraverit. Item si aliquis antecessorum
[021] suorum ius suum remiserit tenenti vel alicui de quo ipse habet
[022] causam possidendi, et quietum clamaverit vel recognoverit et remiserit
[023] pro se et heredibus suis per finem factum in curia domini regis.

Item competit exceptio tenenti ex ipsa editione actionis, si omnino nihil38 vel obscure.


[025] COMPETIT39 etiam exceptio tenenti ex ipsa40 intentione et editione actionis,
[026] ut si cum proponere debeat intentionem audito brevi nihil41 proponat vel
[027] nihil omnino dicat, tenens erit absolvendus quia nihil dicenti non erit
[028] aliquid respondendum. Item si intentionem suam obscure proponat vel
[029] minus plene vel dubie, non erit ei respondendum quia non refert utrum
[030] quis omnino intentionem suam non42 proponat vel obscure vel non plene
[031] vel dubie. Item si cum43 intentionem suam proponat plene nec doceat quo



Notes

25. et, V, OA, MG.

26-27. habuerit tantum sicut, OA, MG.

28. tantum, OA, MG.

29. possit, OA, MG.

30. poterit, OB, MA, MB, OA, MG, Y.

31. uxor, V, MG; ux., MSS. var.

32. quod si, V, OA, MG.

33. expedire, OA, MG; experiri, LA, OC, CE.

34. quis, OA, MA, MC, MG.

35. s. fuerit, V, OA, OC, MG, CE.

36. ut, OB, MA, MB.

37. quandocumque, OA, OC, MG, CE, Y, OB; quandoque, MB; qualitercumque, MC.

38. n. proponat, OC, CE; non proponit, OB; non, LA.

39. item c., MC, LA.

40. i. exceptione, OA, MG.

41. vel, OA, MG.

42. Om., OC, CE, CM, MC, LA.

43. quis, OA, MG; (sicut, MB).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College