Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 351  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] post mortem antecessoris descendit heredi propinquiori, præsenti et57 absenti,
[002] scienti et ignoranti, maiori sicut minori, masculo et feminæ, furioso
[003] et mente capto, stulto et fatuo, surdo et muto naturaliter. Sed tamen58
[004] non statim adquiritur talibus possessio, quia alius ante aditionem hereditatis,
[005] parens vel extraneus, medio tempore se ponere poterit in seisinam,
[006] et de seisina talis poterit ius possessionis descendere ad heredes talium59
[007] inferiores per negligentiam proprietarii. Ut si cum ius proprietatis descendat
[008] ad antenatum propinquiorem, frater postnatus se ponat in seisinam,
[009] et sic cum post longum intervallum quod sine brevi eieci non possit60
[010] moriatur seisitus, transmittit ad heredes suos cum iure possessionis quod
[011] f.435] ipse habuit quasi in feodo quoddam ius proprietatis cum iure
[012] possessionis illius, quod sequi debuit1 primam2 proprietatem, et sic de
[013] herede in heredem usque in3 infinitum, et sic erunt ibi4 duo iura proprietatis
[014] per diversum descensum et diversas personas et gradus. Sed5 unus
[015] eorum maius6 ius proprietatis habebit propter prioritatem sicut frater
[016] antenatus et ipsius heredes, et illi minus ius qui descendunt de fratre postnato,
[017] sed semper præferri debet possessio donec heredes descendentes de
[018] fratre antenato ius7 proprietatis52 evicerint, et si9 cum8 frater postnatus
[019] plures habuerit11 filios et postnatus se posuerit in seisinam et sic seisitus
[020] obierit ut prædictum est, ita12 esse poterit ut prædictum13 est.14 Et sic de
[021] herede in15 heredem quod ad plures descendere poterit ius proprietatis per
[022] diversas personas,16 gradus et lineas, quod plura possunt esse iura proprietatis
[023] et plures possunt habere maius ius aliis, secundum quod fuerint
[024] priores vel17 posteriores. Et hæc18 locum habere19 poterunt20 in personis
[025] extraneorum sicut in personis parentum qualitercumque se posuerint21
[026] in seisinam.

Item plures possunt ius habere, unus maius et alius minus.


[028] POTERIT autem quis dicere in intentione sua quod ius habeat22 in re petita
[029] cum omnino nihil iuris habeat, quod perpendi poterit per narrationem
[030] descensus. Item cum aliquid23 iuris24 habuerit sicut coheredes, ut frater



Notes

57. vel, OA, OC, CE.

58. Om., OB, MA, MB; tantum, MG.

59. tales, OA; tal., MG.

60. potest, V, OA, MG.

1. debeat, V; debet, OA, MG.

2. illam, OA, MG; ipsam, OC, CE, MC.

3. ad, OC, CE, CM.

4. Om., OB, MA, MB.

5. si, OA, MG.

6. magis, OA, OC, MG, CE.

7-8. Om., OA, MG.

9-10. Om., OA, OB, MA, MB; sicut, CM; si, MG.

11. habuit, MSS. var.; om., OB, MA, MB.

13. supra dictum, OA, MG.

12-14. Om., OC, CE, MA, MB.

15. ad, V; et, OA, MG.

16. p. et, OB, MA, MB, Y.

17. et, OB, MA, MB, Y.

18-20. hoc l. h. poterit, OC, CE, OA, MG.

19-20. habent, OB, MA, MB; habuit, Y.

21. posuerit, OA, OC, CE.

22. habet, OB, MA, MB, Y.

23. aliquis, OA, OC, MG, CE, MC.

24. ius, OA, OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College