Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 350  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quantum vel34 quid petatur in una35 vel in alia, et tamen36 utraque erit in
[002] uno manerio et corpore manerii, sed non e converso, quod37 quidquid sit
[003] in manerio sit in qualibet villa, quia villa non continet manerium nec
[004] comprehendit, sed e converso manerium continet et comprehendit omnes
[005] villas. Poterit etiam esse cum plures sint villæ in manerio quod totum
[006] manerium denominatur a nomine unius villæ, licet totum manerium
[007] comprehendi non possit sub villa. Et unde aliud est dicere in tali villa
[008] aliud in tali manerio, quia specificato nomine manerii obscura erit petitio
[009] et nulla, nisi specificatum fuerit nomen villæ in qua tenementum petitum
[010] fuerit, si alia fuerit villa et diversa ab ea de qua denominatur38 manerium,
[011] cum plures fuerint39 villæ in eodem manerio. Si autem tenementum fuerit
[012] in villa de qua denominatur40 manerium, recte petitur si fiat respectus ad
[013] denominationem qua41 specificatur villa42 et non qua specificatur43 manerium,
[014] licet villa illa sit in eodem manerio, quia si haberetur respectus ad
[015] nomen secundum quod est nomen manerii, nulla44 esset specificatio cum
[016] plures aliæ villæ sint in eodem manerio. Item habito respectu ad nomina
[017] villarum non45 quidquid est in una villa est in alia, licet quidquid sit in omnibus
[018] villis sit in uno et eodem manerio.

Item de hoc quod dicit petens, Peto hoc ut ius meum, oportet docere quo iure petat, cum sit ius proprietatis et possessionis, et46 inde exceptio.47


[020] ITEM competit exceptio tenenti ex hoc quod petens in48 intentione sua dicit,
[021] Peto versus talem tantam terram cum pertinentiis in tali villa ut ius meum.
[022] Ad quod notandum quod diversa49 sunt iura, unum videlicet50 possessionis
[023] et aliud proprietatis. Possessionis quoad liberum tenementum vel quoad
[024] feodum. Quoad liberum tenementum ut si quis quacumque ratione tenuerit
[025] ad vitam suam. Quoad feodum ut si quis tenuerit ad51 feodum52
[026] sibi et heredibus suis. Est etiam ius proprietatis quod dicitur ius merum.
[027] Et quandoque coniunguntur53 in una persona ius possessionis et ius proprietatis,
[028] secundum quod dicitur, Iste se ponit in assisam de dreit dreit:54
[029] et ad quemcumque pertineat55 ius proprietatis illum sequi debet possessio,
[030] quia possessio semper sequitur proprietatem et non e converso. Et quandoque
[031] dividitur ius proprietatis a possessione, quia56 proprietas statim



Notes

34. et, OC, CE, CM.

35. una villa, OA, MG.

36. Om., OA, MG.

37. quia, OC, CE, CM; et, MG.

38. nominatur, OA, OC, MG, CE, CM, MA, LA.

39. sint, OA, MA, MG.

40. nominatur, MA, CM, OA (-netur).

41. quia, OA, OC, MG, CE, MC.

42. Om., OB, MA.

42-43. Om., MB.

42-43. Om., MB.

44. villæ, V; villa, OB, MA, CM, OA, MG;

45. n. autem, OA, MG; nec, OC, CE.

46-47. Om., OC, MG, CE.

48. Om., OA, OC, CE, CM.

49. plura, OA, MG.

50. scilicet, OA, MG.

51-52. Om., OA, OC, MG, CE.

53. coniungitur, V, MA; -imur, OA; om., OB.

54. Om., MSS. var.

55. pertinet, OA, MG.

56. et, OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College