Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 349  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] hidis vel de tanta terra vel de corpore talis10 manerii vel de eius pertinentiis
[002] quam talis clamat versus talem. Vel aliter, si ille talis teneat illas hidas vel
[003] tot hidas terræ vel tantam terram in eisdem villis, sive11 terram12 illam13
[004] quam idem14 talis clamat in prædictis villis versus talem. Et de hac
[005] materia inveniri poterit de termino Sancti Hillarii anno regis Henrici nono
[006] comitatu Warrewickiæ de Roberto de Cherletona.15 De hoc autem quod
[007] dicit quod talis petit tantam terram cum pertinentiis, dictum16 est supra
[008] de pertinentiis quæ et quales sint.17 Sunt enim pertinentiæ et18 corpus ad
[009] quod pertinent pertinentiæ, et sunt19 pertinentiæ pertinentiarum.

Item dicitur in tali villa. Videndum igitur quid dici debeat villa.


[011] ITEM dicit in20 tali villa, et si error sit in nominibus villarum satis dictum
[012] est supra quid inde faciendum sit, sed21 si minus ibi22 dictum sit, fiat hic
[013] repetitio ut addatur. Videndum igitur quid mansio, quid villa et23 quid
[014] manerium. Mansio autem poterit esse constructa ex pluribus domibus,
[015] vel una quæ erit habitatio una et sola sine vicino, etiam etsi alia mansio
[016] fuerit vicinata non erit villa, quia villa est ex pluribus mansionibus
[017] vicinata et collecta24 ex pluribus vicinis. Manerium autem fieri potest ex
[018] pluribus villis vel ex una. Plures enim villæ possunt esse in corpore manerii
[019] sicut et una, et25 ad unam mansionem pertinere poterunt plura tenementa.
[020] Et genera tenementorum pluribus et diversis nominibus specificata, quæ
[021] cum ad mansionem pertineant non poterunt dici quod sint in tali villa
[022] specificata denominatione26 mansionis, sed mansio et tenementa simul
[023] esse possunt in aliqua villa ex pluribus mansionibus vicinata. Item
[024] quandoque manerium et villa ubi non fuerit27 nisi unica villa in manerio
[025] denominari possunt uno nomine, et tenementa tali manerio adiacentia
[026] erunt in tali villa et in tali manerio, quia villa denominatur a manerio et
[027] manerium a villa e28 converso. Item et secundum hoc plura possunt esse
[028] f.434b] in patria una et diversa maneria et diversæ et plures villæ, et
[029] ideo tenementa et agri limitati29 ad unum manerium vel30 unam villam
[030] non possunt dici quod sint31 in alio manerio sive32 alia villa, quia limitati
[031] sunt fines agrorum. Item si plures sint villæ in uno manerio, poterit res
[032] petita esse in una villa vel in diversis, et33 si in diversis, specificari poterit



Notes

10. Om., OA, MG.

11-13. sine terra illa, MC, LA.

12-13. terra illa, OC, CE.

14. Om., OC, CE, MA.

15. Carleton., Chelleton., Cherlton., MSS. var.

16. ut d., MC, LA, OA, MG.

17. sunt, V, OA.

18. ad, OB, MA, MB.

19. Om., OB, MA, MB.

20. etiam in, V, Y, MC, LA, MB; quod in, CM.

21. Om., OA, OC, MG, CE.

22. inde, OA, MG.

23. Om., OC, MG, CE.

24. c. et, OA, MG; collata, V, OC, CE; colligata, MB.

25. Om., OA, MG, CE.

26. de nominatione, MSS. var.; denuntiatione, CM.

27. fuerint, OA, OC, CE, MG (-runt); sunt, CM.

28. et e, OA, OC, MG, CE, CM, MC.

29. limitata, V, OB, CM; limitari, MC.

30. et, OC, MG, CE, OA (et ad).

31. sunt, V, OA, OB, CM.

32. seu, OA, OC, MG, CE.

33. Om., OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College