Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 35  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] in dotem de hereditate prædicti talis avi ut dicit etcetera. Vel aliter:
[002] in quam non habet ingressum nisi per C. cui D. avia ipsius B.8 cuius
[003] heres ipse est illam vendidit, quæ illam tenuit in dotem ut dicit. Vel
[004] aliter: Præcipe A. quod iuste etcetera, reddat B. et C. uxori eius tantum
[005] terræ etcetera, quam clamat esse ius et hereditatem ipsius C. et in quam
[006] idem A. non habet ingressum nisi per D. quondam uxorem ipsius A. cui
[007] E. quondam uxor F. terram illam dimisit, quæ non nisi dotem inde
[008] habuit ex dono prædicti F. quondam viri sui et avi ipsius C. cuius heres
[009] ipse est, ut idem B. et C. dicunt. Si procurator sicut celerarius vel alius,
[010] abbas vel prior sine assensu9 capituli, vel episcopus vel capitulum sine
[011] assensu10 episcopi vel alius cuius assensus fuerit necessarius, dimiserit
[012] sine assensu, tunc si abbas dimiserit fiat breve.11

Breve si per abbatem sine assensu capituli sui.


[014] REX vicecomiti salutem. Præcipe tali quod iuste etcetera reddat tali
[015] abbati tantum terræ cum pertinentiis in tali villa quod clamat esse ius
[016] ecclesiæ suæ, et in quod idem talis non habet ingressum nisi per talem
[017] quondam abbatem de tali loco, qui illud ei dimisit sine assensu capituli
[018] sui ut dicit. Et nisi fecerit etcetera. Si celerarius vel procurator, tunc
[019] fiat breve.12

Item si per celerarium vel procuratorem sine assensu abbatis.


[021] REX vicecomiti salutem. Præcipe tali quod iuste etcetera reddat tali
[022] abbati tantum terræ cum pertinentiis in tali villa quod clamat esse ius
[023] ecclesiæ suæ, et in quod prædictus talis non habet ingressum nisi per
[024] celerarium vel per procuratorem13 domus ipsius14 abbatis de tali loco, qui
[025] illud ei dimisit sine assensu ipsius abbatis et capituli sui ut dicit. Et nisi
[026] fecerit etcetera. Eadem forma erit si canonicus dimiserit sine assensu15
[027] f.323b] episcopi. Item si uxor dimiserit sine assensu et voluntate viri,
[028] tunc sic: quam clamat esse ius et hereditatem suam, vel ius et maritagium
[029] ipsius mulieris, vel quam clamat esse rationabilem dotem vel de rationabili
[030] dote ipsius mulieris quam habuit de dono talis quondam viri sui, et in
[031] quam prædictus talis non habet ingressum nisi per prædictam talem
[032] mulierem, quæ illud ei dimisit sine assensu et voluntate prædicti talis16
[033] viri sui ut dicit. Et nisi fecerit etcetera. Item si ballivus dimiserit sine
[034] voluntate domini sui, tunc sic: et in quam idem talis non habet ingressum
[035] nisi per talem quondam ballivum suum de tali villa, qui illam ei dimisit



Notes

8. sic, MSS.; C., V.

9. consensu, OB, MA, MB.

10. consensu, OA, CE, OB, MA, MB; c. capituli, V, Y (c. c. vel).

11. tale breve, V, OC; sic breve, MG, Y (b. s.); breve in hac forma, OB, MA, MB, CM.

12. tale breve, OB, MA, MB, OC.

13. p. suum, OB, MA, MB.

14. Om., OB, MA, MB.

15. consensu, OA, CE, OB, MA, MB, MG, Y.

16. t. quondam, V, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College