Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 36  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sine voluntate ipsius talis ut dicit. Et nisi fecerit etcetera. Item si per
[002] ballivum domini regis dum aliquis fuerit in prisona domini regis, tunc sic:

Item si per ballivum contra voluntatem domini.


[004] REX vicecomiti salutem. Præcipe tali quod iuste etcetera reddat tali
[005] tantum terræ cum pertinentiis in tali villa quod clamat esse ius et hereditatem
[006] suam, et in quod prædictus talis non habet ingressum nisi per
[007] talem quondam ballivum nostrum, qui illud ei dimisit dum idem talis fuit
[008] in prisona nostra et terra sua in manu nostra, ut dicit. Et nisi fecerit
[009] etcetera. Item si quis per eum qui feloniam fecerit, et tunc si post feloniam
[010] factam convictus sit, competit domino suo de quo tenuit tale breve ad
[011] recuperandam eschaetam suam.

Breve si felo alienaverit post feloniam factam.


[013] REX vicecomiti salutem. Præcipe A. quod iuste etcetera, reddat B. tantum
[014] terræ cum pertinentiis in tali villa in quam idem A. non habet ingressum
[015] nisi per C. de N. qui eandem terram tenuit de prædicto B., et quæ terra
[016] debet esse eschaeta ipsius B. propter feloniam de qua idem C. in curia
[017] nostra coram nobis vel iustitiariis nostris talibus convictus fuit et damnatus,
[018] et quam terram idem C. dimisit prædicto A. postquam fecerat
[019] prædictam feloniam ut idem B. dicit. Et nisi fecerit etcetera ut17 supra.18
[020] Item si per eum qui tenuerit in villenagio habuerit19 quis ingressum, tunc
[021] consulitur domino per tale breve.

Breve si villanus alienaverit id quod tenuerit in villenagio.


[023] REX vicecomiti salutem. Præcipe tali quod iuste etcetera reddat tali
[024] tantum terræ cum pertinentiis in tali villa, in quod prædictus talis non
[025] habet ingressum nisi per talem qui illud tenuit de prædicto tali in villenagio
[026] ut dicit. Et nisi fecerit, summone etcetera ut supra. Item si quis
[027] per eum ingressum habuerit qui non fuerit compos sui nec sanæ mentis,
[028] et20 tunc sic:

Breve si per eum qui non fuit sanæ mentis.


[030] REX vicecomiti salutem. Præcipe tali quod iuste etcetera, et in quod
[031] idem talis non habet ingressum nisi per talem patrem vel alium21 antecessorem
[032] prædicti talis cuius heres ipse est, qui illud ei dimisit dum non
[033] fuit compos suæ22 mentis, vel dum non fuit compos23 sui nec sanæ mentis
[034] ut dicit. Et nisi fecerit etcetera ut supra. Item si per eum qui non tenuerit
[035] nisi ad vitam suam24 quacumque ratione, sive nomine dotis sive per
[036] legem Angliæ sive per finem factum, et tunc sic:

Si quis per eum qui non tenuit nisi ad vitam quacumque ratione.


[038] REX vicecomiti salutem. Præcipe tali quod iuste etcetera, et in quam



Notes

17-18. Om., OB, MA, MB.

19. habuit, V, MC, MG.

20. Om., MC, LA.

21. Om., OB, MA, MB, CM.

22-23. Om., OB, MA, MB, CM.

24. Om., MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College