Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 348  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] comitatu Bedefordiæ, de Iohanne de Traylly76 et Waltero de77 Godardville.78
[002] Et sic79 amittere poterit quis multipliciter propter plus petitionem.
[003] Plus autem peti80 potest81 multis modis, re, causa, loco,82 tempore, ut si
[004] quis dicat vel petat plus quam tenens teneat, cadit breve sed non cadit
[005] actio, sicut videri poterit in muliere petentem dotem, ut si plus petat quam
[006] ad ipsam pertineat nomine dotis, non tamen cadit a83 causa,84 dum tamen
[007] protestata fuerit quod plus non petierit quam tertiam partem unde85
[008] vir suus obiit seisitus ut de feodo. Ut de termino Paschæ anno regis
[009] Henrici septimo comitatu Sussexiæ, de86 Nicholaa quæ fuit uxor Thomæ
[010] de Gasteneis.87

Si dicat quod nihil tenuerit mentiendo, sicut88 de priore de Wenlock et Waltero de Insula.89


[012] CUM autem tenens dicat ut supra dictum est quod nihil teneat cum re
[013] vera90 tenuerit mentiendo, et petens ante inquisitionem inde factam se
[014] ipsum decipiendo se de brevi retraxerit, et agere91 inceperit92 versus alium
[015] qui93 a tenente falso dicebatur esse tenens, et qui dixit94 se non tenere cum
[016] re vera nihil teneat, et de hoc constiterit per inquisitionem, ille qui falso
[017] f.434] negavit non amittet propter mendacium eo quod petens illum
[018] de mendacio non convicit,1 sed minus caute se retraxit,2 et sic non punitur
[019] mendacium propter suam negligentiam, quod quidem3 fieret si negligens
[020] non fuisset.

Si tenens dicat quod totam non teneat et petens quod totam, sic fit res dubia per negationem, aut locus erit ioco partito aut inde inquisitio et de pertinentiis, et sunt pertinentiæ pertinentiarum.


[022] CUM vero tenens excipiendo dicat quod totam4 terram petitam non teneat
[023] et petens dicat quod totam teneat, quia per hoc fit5 res dubia, fiat inde6
[024] in quisitio sub periculo amissionis per iocum partitum: ut de termino Sancti
[025] Hillarii anno regis Henrici nono comitatu Berkeriæ7 de Rogero de Dreytona.8
[026] Si autem a petente obiciatur quod terra quæ excipi deberet non sit
[027] de pertinentiis terræ petitæ, tunc fiat inquisitio per hæc verba, scilicet si
[028] tanta terra cum pertinentiis, quam talis tenet in tali villa, sit9 de tot



Notes

76. Traly, Trally, Grayli, MSS. var.

77. Om., MSS. var.

78. Goderdwill., Godarvill., Godardevil., Godr., Godarhull., Godall., Godrasill., MSS. var.

79. Om., OA, MG.

82. l. et, MC, LA.

80-81. petitur, OA, OC, MG, CE; petit, CM.

83. Om., OA, OC, MG, CE.

83-84. actio, MA, CM.

83-84. actio, MA, CM.

85. in quam, OA, MG.

86. ut de, OA, MG.

87. Castinens, Casten., Castenes, Casteneys, MSS. var.

88-89. Om., MSS. var.

90. v. nihil, OA, OC, MG, CE, MC, LA.

91. alium, Y, OB, MB; om., MA.

92. incipiat, OA, MG, LA.

93. quia, OC, MG, CE, CM.

94. dixerit, V, OC, CE.

1. convincit, V, OC, CE, CM, OB, MA.

2. retraxerit, V, OC, CE.

3. quidam, OA; om., OB, MA, MB.

4. tantam, OA, MG.

5. sit, MSS. var.

6. Om., OB, MA, MB.

7. Bark., Derb., Dereb., MSS. var.

8. Draston, Drayton, Dretton., Braiton, Branc., Br., MSS. var.

9. si, Y, OB, MA, MB; om., OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College