Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 347  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Michælis anno regis Henrici nono incipiente50 decimo51 comitatu Bedefordiæ,
[002] de Ricardo de Vabadune.52 Item notandum quod si quis terram
[003] petat53 cum pertinentiis ab aliquo, et petat in dominico quod54 in dominico55
[004] et in servitio quod56 in servitio,57 si tenens nihil tenuerit in dominico cadit
[005] breve. Et eodem modo licet ille qui tenet de tenente tenere debeat de eo.
[006] Si tamen tenens implacitatus nihil perceperit de servitio, cadit breve eodem
[007] modo ut58 supra. Ut de termino Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici
[008] quarto comitatu Bukinghamiæ, assisa mortis antecessoris59 de Hugone
[009] de Gurnay.60

Si tenens cognoverit quod totum non tenuerit in feodo sed partem.


[011] SI autem tenens ita respondeat quod totam non teneat in feodo, sed partem
[012] in feodo et partem in custodia, non cadit breve pro ea parte quam tenet61
[013] in dominico. Ut de62 itinere Martini de Pateshilla comitatu Cantiæ anno
[014] regis Henrici duodecimo, de Godefrido de Resintone.63 Eodem modo si quis
[015] per unum breve plura petat maneria vel terras vel alia quæ sese non
[016] contingunt, stare poterit breve pro una parte et cadere pro alia parte,
[017] cum placita64 sint omnino diversa.

Si quis manerium petat cum omnibus pertinentiis ad quod pertineat advocatio.


[019] ITEM si quis manerium petierit cum omnibus pertinentiis ad quod pertineat
[020] advocatio ecclesiæ, et65 nihilominus per aliud breve petat advocationem,66
[021] una actio et breve cadit cum sit superflua, quia petens plus petit eo
[022] quod bis petit idem,67 et68 est una petitio nugatoria et inutilis cum alia
[023] sufficiat per69 se.70 Et idem erit si per unum breve petat71 manerium cum
[024] pertinentiis et postea in narratione sua dicat sic: Peto tale manerium cum
[025] pertinentiis et cum advocatione ecclesiæ, non tamen propter hoc cadit
[026] actio neque breve, sed suspendatur adiectio illa quasi superflua cum
[027] sufficiat manerium cum pertinentiis petere. Item replicare poterit petens
[028] eo quod tenens dicit quod totum non teneat quia alius tenet advocationem,
[029] replicari poterit quod advocatio non pertinet ad terram petitam sed ad
[030] aliam baroniam et ad72 aliud73 feodum, et ideo quod74 non est necesse illam75
[031] excipere: ut de placitis quæ sequuntur regem anno regni sui vicensimo



Notes

50-51. Om., OA, MA, MG.

52. Vabaduum, Vabadim, Nabadun., Baubadun., Jabadin., Sabard., MSS. var.

53. petit, MC, LA; petiit, MB.

54-55. Om., OA, MA, MG.

56-57. Om., LA, OC, CE, CM.

58. quo, OA, MG.

59. Om., V, OC, CE, OB.

60. Burnay, Turnay, Tornay, Gurney, MSS. var.

61. tenens t., V, MG.

62. in, OA, CE, OC.

63. Ressinton., Resigton., Rissinton., Desinton., MSS. var.

64. plura p., MC, LA; omnia, OC, CE.

65. Om., Y, OB, MB, MA (om. e. nihilominus).

65-66. Om., OA, MG.

65-66. Om., OA, MG.

67-68. id, OC, CE; item, CM.

71. petit, OA, MG.

69-70. ut de, MC, LA; om., OA, OC, CE, MG, CM.

72. Om., OA, MG.

73. alium, OB, MA, MB, OC, CE, CM, Y.

74. quia, LA, MA; om., OA, OC, MG, CE, CM.

75. illa, LA; om., OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College