Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 346  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] manifeste de termino Sancti Hillarii et19 Paschæ anno regis Henrici quarto
[002] in principio, quia ibi dicitur quod sicut manerium datum fuit antecessoribus20
[003] in dominico et servitio etcetera ita illud petit. Item si dicat
[004] tenens quod totam terram non teneat, quia communis est et partibilis21
[005] inter coheredes et participes, et si22 hoc negetur, inde fieri poterit inquisitio
[006] utrum ita sit vel non sit23 ut supra de participibus. Et similiter24 de termino
[007] Sancti Michælis anno regis Henrici sexto decimo incipiente25 septimo
[008] decimo26 in fine. Item27 si petens plus petat quam tenens teneat, ut si
[009] petens petat viginti quatuor acras cum tenens non teneat nisi viginti,
[010] aut28 stat breve aut29 cadit,30 et tunc fiat inquisitio per tale breve.

Inquisitio utrum tenuerit totum vel non.


[012] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod assumptis tecum quatuor
[013] vel sex31 vel pluribus legalibus hominibus32 ex illis qui visum fecerunt33 de
[014] terra quam talis petit versus talem, et per eos et34 alios legales homines
[015] diligenter inquiras si prædictus talis tenens teneat35 viginti quatuor acras
[016] terræ integre36 quas talis clamat versus eundem talem necne, et unde idem
[017] talis tenens dixit quod non tenuit inde nisi tantum viginti acras et37[018] talis petens tenuit inde quatuor acras, et inquisitionem illam nobis mittas
[019] etcetera. Teste etcetera. Et de hac materia inveniri39 poterit40 de termino
[020] Sancti Hillarii anno regis Henrici quinto comitatu Eboraci de Petro
[021] de Malo Lacu. Item si dicat tenens excipiendo quod nihil teneat cum alias
[022] in comitatu dixit se tenere totum et cognovit, et a tali tenente41 versus
[023] quem nunc petitur,42 et43 ad terminum et non alio modo, cum petens hoc
[024] dedixerit44 fiat inquisitio per hoc breve.

Si tenens dicat quod nihil tenuerit et alias cognoverit quod totum tenuit.


[026] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod in pleno comitatu tuo recordari45
[027] facias loquelam quæ fuit in eodem comitatu tuo inter tales46 de
[028] tanta terra etcetera,47 et unde prædictus talis versus quem etcetera re-
[029] f.433b] spondit quod non tenuit terram illam nisi ad terminum et ad
[030] voluntatem talis, nec aliquod48 ius clamavit in eadem. Et recordum illud49
[031] habeas etcetera per quatuor etcetera. Teste etcetera. Idem dies datus
[032] fuit partibus. De hac materia inveniri poterit de termino Sancti



Notes

19. et termino, MC, LA.

20. antecessori, V, CE; antecess., MSS. var.

21. participibus, OB, MA, MB, Y.

22. Om., OA, MG.

23. Om., OA, MG, CM.

24. Om., OA, MG.

25-26. Om., OA, MA, MG.

27. Om., MC, LA.

28. an, OA, MG.

29. an, OA, MG.

30. cadat, OA, MG.

31. quinque, OC, CE, MA.

32. etc., OA, MG.

33. fecerint, OC, CE, LA.

34. et per, OA, MA, MG.

35. tenuit, OA, MG.

36. sic (= integræ?), MSS.

37. Om., OB, MA, MB.

-.

39-40. Om., OA, MG, MC, LA.

41. petente nil, OA, MG (nihil).

42. petatur, OA, MG.

43. Om., OB, MA, MB; nisi, V.

44. dixerit, MC, LA, OA, MA, MG.

45. recordare, OA, OC, MG, CE.

46. talem, OA, MG; tal., OC, CE.

47. cum pertinentiis etc., OA, OC, MG, CE.

48. aliquid, MC, LA, OC, CE.

49. illum, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College