Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 345  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tenet in servitio. In electione vero petentis est in hoc casu utrum velit
[002] quod breve stet vel cadat,76 secundum quod se tenuerit ad petendum
[003] in dominico77 et in78 servitio versus tenenetem, et sic stat breve, vel quod
[004] totum petat versus tenentem in dominico, et quod sic cadat breve. Item
[005] dicere poterit tenens et respondere ut supra quod nihil inde tenet omnino,
[006] nec in dominico nec in servitio nec in elemosina nec in advocaria, et hoc
[007] probato cadit breve.

Item si totum non teneat quia alius tenet de pertinentiis.


[009] ITEM si dicat tenens79 quod totum non teneat quia alius tenet de pertinentiis
[010] vel de corpore manerii tantum, sicut advocationem vel tantam terram,
[011] f.433] replicare poterit petens quod non habet necesse excipere partem
[012] illam, vel quia1 omnino non est de pertinentiis sed pertinet ad aliam terram
[013] et ad2 aliud3 feodum et semper pertinuit, et unde ipse nihil4 clamat, vel5 si6
[014] quandoque esset de corpore vel7 pertinentiis, capitalis dominus suus qui
[015] eum inde feoffavit partem illam alienavit antequam antecessorem suum
[016] cuius seisinam ipse petit feoffaret, et ipse nihil aliud petit nisi illud8
[017] quod antecessor suus habuit anno et die quo feoffatus fuit, quia post
[018] feoffamentum illud nihil de re petita alienatum fuit vel translatum.

Item quod aliquando fuit de pertinentiis sed postea desiit esse.


[020] ITEM dicere poterit petens9 quod quando dominus rex dedit manerium
[021] illud cum petinentiis tali abbati, qui eum inde feoffavit per cartam suam,
[022] non fuit terra illa de corpore manerii nec de pertinentiis quia prius data
[023] per ipsum regem, et idem abbas illam dedit antecessori suo per cartam
[024] suam in eodem statu in quo abbas illam habuit10 de dono domini regis et
[025] sicut carta regis testatur, scilicet in dominico id quod abbas ante donum
[026] suum habuit11 in dominico et in servitio quod12 habuit in servitio, in
[027] elemosina et in advocaria. Et unde dicere poterit quod abbas a conquestu
[028] Angliæ de rege in regem, et semper se defendit per hoc quod dixit
[029] quod tenuit terram illam cum talibus pertinentiis in elemosina13 de
[030] regibus.14 Ut de itinere Martini de Pateshilla de loquelis15 quæ fuerunt16
[031] super iudicium de diversis comitatibus anno regis Henrici tertio comitatu
[032] Cantiæ, de Willelmo comite Marescallo seniore et Falcasio de Breaute.17
[033] Item ad hoc facit de termino Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici quarto
[034] comitatu Bedefordiæ18 de Willelmo comite Marescallo. Facit etiam ad hoc



Notes

76. cadet, OA, MG.

77-78. Om., OA, MG.

79. petens, MC, LA.

1. quod, OC, CE, CM.

2. Om., OB, MA, MB.

3. alium, OB, MA, LA, OC, CE, CM, Y.

4. n. inde, MC, LA, CM, Y.

5-6. licet, V, OA, MG; ut si, MC.

7. vel de, OA, MC, LA.

8. Om., OB, MA, MB; id, OC, CE.

9. tenens, V.

10. tenuit, V, OC, CE.

11. habuerint, OC, CE, CM.

11-12. Om., OA, MG.

11-12. Om., OA, MG.

13. elemosinam, MB, MC, LA, Y.

14. R. (= rege?), OA, OC, CE.

15-16. loquela q. fuerit, V, OB, CM.

17. Breante, Briaute, Brenes, Breute, MSS. var.

18. sic, MB; Bedeforde, OB; Bed(ef)., MSS. gen.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College