Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 344  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] post impetrationem alienaverit et transtulerit ad alium rem petitam,
[002] quia bene potest tenens ignorare impetrationem. Et petens poterit esse
[003] negligens in prosecutione. Item alienare poterit sine dolo post impetrationem
[004] et post53 summonitionem, ut si ante impetrationem vel54 post
[005] impetrationem,5755 dum tamen summonitione præventus non56 sit, se
[006] transtulerit58 tenens ad partes transmarinas vel59 tam remotas quod de
[007] summonitione nihil60 sciverit61 et ibi alienaverit, non punitur.62 Si autem
[008] fecerit contrarium in casibus supra dictis haberi debet pro possessore, et
[009] maxime si alienaverit post summonitionem testatam et probatam: ut
[010] de termino Sancti Michælis anno regis Henrici quarto incipiente63 quinto.64
[011] Item si post impetrationem facta fuerit alienatio pendente inquisitione,
[012] erit breve in pendenti quod secundum hoc teneat vel cadat: ut de termino
[013] Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici septimo comitatu Oxoniæ de Ioceo
[014] de Plugenay.65

Si summonitione præventus fuerit.


[016] SI autem summonitione præventus fuit66 quod illam67 scivit vel scire debuit,
[017] pro possessore68 tenebitur sive donatarius possessionem apprehenderit sive
[018] non. Item respondere poterit quod totum corpus manerii non tenuerit quia
[019] talis tenet tantum de corpore, unde ipse nihil,69 sive70 manerium petatur
[020] cum pertinentiis vel sine. Et unde nihil habet nec in dominico nec in servitio
[021] nec in elemosina nec in advocariis.71 Et unde oportebit petentem
[022] docere per inquisitionem contrarium. Item licet tempore impetrationis
[023] et summonitionis nihil tenuerit, dum tamen postea possidere inceperit,
[024] respondebit. Item cum corpus manerii petatur in dominico respondere
[025] poterit tenens quod nihil inde tenet in dominico sed totum in servitio,
[026] et quo casu si ita sit cadit breve et similiter actio, quia non potest tenens
[027] amittere in dominico quod non tenet nisi72 in servitio. Item cum petens
[028] totum petat in dominico tenens respondere poterit et cognoscere quod
[029] totum non tenet in dominico, sed partim73 in dominico et partim74 in
[030] servitio, quo casu videtur quod ex toto cadit breve et actio tantum pro
[031] ea parte quam non tenet in dominico, nisi ita sit secundum quosdam quod
[032] petens possit intentionem institutam in75 hoc mutare, quod petere possit
[033] in dominico quod tenens tenet in dominico et in servitio quod tenens



Notes

53. Om., OA, MG.

54-55. Om., MB, CM.

55. Om., OA, MA, MG.

56-57. ut sic, OA, MG.

58. contulerit, OB, MA, MB, Y.

59. vel ad, OA, MG.

62. puniatur, OA, MG.

60-61. nesciret, OA, MG.

63-64. Om., OA, MA, MG.

65. Plungelay, Plug., Pluckenet, MSS. var.

66. fuerit, MB, MG; om., OA.

67. Om., OB, MA, MB, Y.

68. possessione, OC, MG, CE.

69. n. habet, OB, MA, MB, Y.

70. seu, Y, OB, MA, MB; scivit, CM.

71. advocationibus, V, MA; advocatione, OA; advocaria, CM.

72. Om., OA, OB, MB.

73. partem, OA, MG, MA, MB, CM.

74. partem, OA, MA, MB, CM; om., MG.

75. et, OA, OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College