Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 343  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quandoque26 petuntur iura, sicut ius27 advocationis28 quod29 est de pertinentiis
[002] alicuius corporis, quia iura sine corporibus esse non possunt.
[003] Et petitur aliquando ius advocationis per se et cum30 suis31 pertinentiis,
[004] et aliquando cum corpore scilicet32 cum ipsa re cum sit33 de ipsius rei
[005] pertinentiis.

Exceptio quod nihil inde tenet.


[007] CUM autem dicat petens in intentione sua, Peto versus talem tantam34
[008] terram cum pertinentiis etcetera, excipere35 poterit36 quandoque37 tenens
[009] contra intentionem suam quod ipse nihil inde tenet nec umquam aliquid
[010] inde tenuit. Si petens hoc dedicere non possit, cadit breve simul cum
[011] actione cum38 tenens verum confiteatur.39 Si autem dicat se nihil tenere
[012] cum re vera totum teneat et inde se posuerit super inquisitionem, si tenens
[013] per inquisitionem convincatur pro mendace amittet rem quæ petitur
[014] propter mendacium. Et qualiter et per quod breve fieri debeat inquisitio40
[015] inferius dicetur, nec erit hic locus ioco41 partito nisi in hoc consenserint
[016] partes ex abundanti. Item si excipiat tenens in hoc modo et dicat quod
[017] ipse42 nihil tenet sed alius, si in hoc mendax inveniatur amittit43 quod tenet
[018] propter mendacium et sine ioco44 partito. Item si cognoscat quod rem
[019] teneat sed non totam quia alius partem sive de ipso corpore sive de
[020] pertinentiis, si per inquisitionem de mendacio convincatur, non tamen
[021] propter hoc amittit45 ipsam rem totam46 neque eius partem nec punitur
[022] mendacium ut prius, sed procedit47 loquela versus tenentem ut de toto
[023] respondeat, nisi aliud inducat de communi consensu48 iocus49 partitus.
[024] Et quod dicitur de corpore dicatur de pertinentiis secundum quod totum
[025] tenuerit vel non tenuerit vel eius partem.

Cognoscere poterit quod aliquando tenuit rem petitam sed modo non tenet illam: ideo videndum quando desiit possidere.


[027] ITEM respondere poterit et50 cognoscere51 quod aliquando tenuit rem
[028] petitam sed modo non tenet, quo casu videndum erit quando possedit et
[029] f.432b] quando desiit possidere. Desinere autem potest quis52 dolose
[030] ne secum agatur et quandoque sine dolo, et unde videndum an desiit
[031] possidere ante brevis impetrationem vel post. Si autem ante non tenetur
[032] ex dolo, cum non sit in arbitrio suo quando debeat respondere, licet sit
[033] in arbitrio petentis quando velit agere. Item non tenetur ex dolo, licet



Notes

26. Om., OA, MG.

29. quæ, OA, OB, MB, MG.

27-28. advocatio, OA, MG.

30-31. tunc sine, OA, MG.

32. non, OA, MG; simul, V.

33. Om., OA, MG.

34. totam, OA, MG.

36. potest, MC, LA, CM.

37. Om., OB, MA, MB, CM, Y.

35-36. excipit, OA, OC, MG, CE.

38-39. Om., OA, MG.

40. Om., OA, MG.

41. loco, OC, MG, CE.

42. Om., OA, MG.

43. amittet, V, CM.

44. loco, OC, MG, CE.

45. amittet, V, CM.

46. Om., OA, OC, MG, CE, MB.

47. procedat, OA, MG.

48. assensu, V, MC, LA.

49. locus, OC, MG, CE.

50-51. Om., OB, MA, MB, Y.

52. q. possidere, Y, OB, MA; q. desinere, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College