Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 342  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sit res quæ petitur, ut si sit res immobilis sicut tenementum, designare
[002] oportet qualitatem et quantitatem ut supra dictum est. Si autem res
[003] mobilis sicut animal, vestis vel aliud quod consistat47 in pondere, numero
[004] vel mensura, quia non sufficit dicere, Peto rem, nisi dicatur, Peto talem
[005] rem. Item48 si tenementum oportet designare utrum sit terra vel redditus.
[006] Item si redditus, utrum annuus proveniens ex tenemento vel datus de
[007] camera, secundum quod supra distinguitur in tractatu de nova disseisina.
[008] Item si res sit mobilis designare oportet utrum petatur animal vel49
[009] vestis. Si animal, utrum homo vel leo. Si autem vestis, utrum bombicina
[010] de lana vel de lino. Si autem petatur res quæ in pondere consistat sicut
[011] massa rudis50 vel formata, tunc scire oportet cuius ponderis et cuius generis.
[012] Si autem petatur res quæ in numero consistat sicut pecunia numerata,
[013] f.432] tunc quot libræ, quot solidi vel quot denarii. Si autem petatur
[014] res quæ consistat1 in mensura, tunc utrum liquidum an2 solidum, ut si
[015] solidum, tunc cuius generis, utrum frumenti, ordei vel alterius3 annonæ.4
[016] Si autem liquidum, tunc5 utrum vinum vel6 oleum vel huiusmodi, et sic
[017] cuius generis. De numero autem7 constare oportebit quot modia vel8
[018] quarteria vel huiusmodi, et ita perpendi poterit de qualitate et quantitate
[019] rei mobilis. Si autem res9 fuerit immobilis sicut terra, eodem modo oportet
[020] designare qualitatem et quantitatem ut supra dictum est. Item utrum
[021] tota10 petatur an eius pars, et ne11 plus petatur a petente quam tenens
[022] teneat. Item utrum petatur corpus rei cum pertinentiis vel sine. Item
[023] utrum petatur unum corpus per se vel cum pertinentiis, vel plura12
[024] corpora per se vel cum pertinentiis.13 Item si plura corpora14 cum pertinentiis
[025] vel sine, tunc utrum sese contingant et ita annexa sint quod unum
[026] ab alio separari non possit, vel quod sese in nullo contingant et penitus
[027] sint15 diversa. Item refert utrum petatur ab uno vel pluribus, et16 eodem
[028] modo utrum teneatur ab uno vel a pluribus,17 ut supra de participibus.
[029] Item designatur res quæ petitur ex nomine, ut si petam18 hominem oportet
[030] designare nomen, quia nomina hominum cognoscendorum gratia imposita
[031] sunt. Eodem modo si petatur manerium oportet quod designetur ex
[032] nomine, vel si alia quævis19 res, vel alio20 quæ21 tantundem valeat22 ut
[033] supra de visu faciendo. Et quem23 ad modum24 petuntur corpora sic25



Notes

47. constat, OA, MG, CM.

48. ut, OA, MG.

49. an, MC, LA Y.

50. rudum, OA, MG.

1. consistit, OC, MG, CE, LA; constiterit, OA.

2. aut, V, MA.

4. modi, OC, CE.

3-4. huiusmodi, OA, MG.

5. Om., OA, MG.

6. an., OC, CE, CM, MC, LA.

7. vero, OA, MG; om,, OB, MA, MB, Y.

8. vel quot, OC, CE, CM.

9. Om., OB, MA, MB.

10. totum, OA, MG.

11. si, OA, MG.

12-13. sine, OA, MG.

14. c. per se, OA, MG.

15. sunt, V, MB.

16-17. Om., OB, MA, MB.

18. petant, MC, LA.

19. quo, OA, MG; quæ ius, MSS. var.

20. alia, Y, OB, MA, MB; sic, MSS. gen.

21. quod, MC.

22. valeant, Y, OB, MA, MB; valet, OA, MG.

25. sicut, OA, MB, MC.

23-24. quandoque, OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College