Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 341  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] nihil: si totam teneat, utrum illam teneat nomine proprio vel nomine26
[002] alieno,27 ut si in custodia vel in vadium, ad voluntatem vel ad terminum
[003] annorum, cadit breve, quia actio non competit contra talem sed contra
[004] illum cuius nomine fuerit in seisina. Si autem nomine proprio, tunc refert
[005] utrum ad terminum vitæ vel ut de feodo. Et quo casu conceditur ei visus
[006] si visum petierit, ut petens ostendat ei quantum terræ petierit et per
[007] quas metas, et hac ratione dabitur ei dilatio, ut28 habito visu sciri possit
[008] si terram petitam integre teneat vel non, ut supra in tractatu de visu
[009] faciendo. Et hæc vera sunt nisi petens incontinenti possit ostendere
[010] certitudinem per quam facere possit quod tantundem valeat, ut si dicat:
[011] Peto tantam terram per tales metas, vel tantam terram unde antecessor suus
[012] obiit seisitus ut de feodo, vel sic: Peto advocationem ecclesiæ Sancti29
[013] Petri, cum duæ fuerint ecclesiæ in eadem civitate, videlicet Sancti Petri et
[014] Sancti Pauli,30 ut supra plenius in tractatu de visu faciendo.

Cum visum habuerit.


[016] CUM autem tenens visum habuerit vel quod tantundem valet, scire poterit
[017] utrum petenti respondere teneatur et31 ad breve suum vel non teneatur,32
[018] secundum quod tenuerit totam rem nomine proprio vel33 alieno, vel nihil
[019] inde tenuerit vel non34 nisi eius partem, quia si totam non tenuerit amittere
[020] non potest quod non habet, et ita cadit breve sed35 non actio, nisi ita
[021] sit quod petens ostendere possit quod tenens totam teneat in dominico et
[022] in servitio, nisi tenens docere possit contrarium quod nec in dominico nec
[023] in servitio. Et quo casu fieri poterit36 iocus37 partitus si partes consenserint
[024] sub tali periculo, vel quod tenens rem petitam amittat vel quod petens
[025] clamium38 suum imperpetuat,39 sed40 hoc erit voluntarium et non iudiciale.
[026] Et notandum quod cum41 tenens semel talem exceptionem proposuerit
[027] ulterius consimilem proponere42 non poterit, ne diutius protrahatur43
[028] negotium, et tenens ad hoc poterit coartari quod ostendat quod44 in
[029] possessione extiterit, ne iterum cadat breve per mendacium, et45 etiam
[030] ad omnes exceptiones quæ faciunt ad breve prosternendum.

Oportet designare rem quæ et qualis sit quæ petitur, si res mobilis vel immobilis, et certa designatio.


[032] IN hac quidem46 actione per breve de recto sicut in qualibet alia actione
[033] per quam petitur res corporalis, designare oportet petentem quæ et qualis



Notes

26. Om., OA, MA, MG.

27. a. Si autem nomine alieno, V.

28. et, OC, MG, CE.

29-30. talis, OA, MG.

31. vel, OC, CE; om., OA, CM.

32. Om., OA, MG.

31-32. Om., OB, MA, MB.

31-32. Om., OB, MA, MB.

33. vel nomine, OB, MB, Y.

34. Om., OA, MG.

35. et, OA, MG.

36. possit, V, CM.

37. locus, OC, MG, CE; om., MB.

38. clamorem, V; clam., MSS. var.

39. imperpetuum amittat, OA, MG; imperpetuum, OC, CE.

40. si, OA, MG.

41. si, OA, MG.

42. ponere, OA, MG.

43. trahatur, OA, OC, MG, CE.

44. quid, OC, CE, CM.

45. Om., OB, MA, MB, Y.

46. quidam, OA, MC; quid., MG, OC; quædam, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College