Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 340  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Item possunt plures coheredes et participes petere versus plures coheredes
[002] et participes, et hic erit unica4 actio propter unitatem iuris.5

Si tenenti competat exceptio ex ipsa re.


[004] SI autem non sit exceptio quæ competat6 tenenti contra petentem, nec ex
[005] persona petentis nec ex persona sua propria, firmato sic iudicio ex persona
[006] iudicis, petentis et tenentis, cum iudicium sit trinus actus trium7
[007] personarum, videndum erit an sit aliqua quæ competat8 tenenti ex ipsa re
[008] quæ petitur, si corporalis fuerit et immobilis sicut terra,9 tenementum
[009] vel redditus qui proveniat10 ex tenemento.

Oportet quod petens designet rem quam petit cum pertinentiis.


[011] OPORTET igitur imprimis quod petens rem designet quam petit, videlicet
[012] qualitatem, ut sciatur utrum petatur terra vel redditus cum pertinentiis.
[013] Item quantitatem, utrum videlicet sit11 plus vel minus. Certam enim rem
[014] oportet deducere in iudicium ne contingat iudicium esse delusorium vel
[015] obscurum, quia de re incerta in iudicium deducta certa fieri non poterit
[016] sententia, licet quandoque de incerta re agatur. Iudex sive iustitiarius
[017] quantum12 ei possibile fuerit certum debet ferre13 iudicium. Specificare
[018] autem poterit sic, ut si dicat: Peto versus talem tot maneria, quandoque
[019] cum pertinentiis quandoque sine pertinentiis. Item tot feoda militum
[020] cum pertinentiis. Item tot carucatas,14 tot virgatas, tot acras, tot seliones.
[021] Item tot libratas terræ, tot solidatas, tot bovatas,15 secundum diversitatem
[022] tenementorum et secundum quod in brevibus de recto et de16
[023] ingressu continetur: et ita quod narratio brevi17 conveniat, a quo si discordet
[024] et brevi non conveniat narratio, amittit petens quia non admittitur
[025] variatio. Admittitur tamen quandoque18 variatio, dum tamen dicat
[026] simile, ut si19 contineatur in brevi quod petit duas carucatas quæ per
[027] annum valeant20 decem libratas,21 non22 propter hoc recedit23 a brevi suo
[028] si dicat, Peto decem libratas24 terræ, quia dicit quod tantundem valet:
[029] non enim refert utrum quid fiat vel persimile.

Proposita intentione videre poterit tenens an totam teneat vel non, et unde oportet quod visum habeat vel quod tantundem valeat.


[031] f.431b] CUM autem petens intentionem suam sic25 formaverit, æstimare
[032] debet tenens an teneat terram totam petitam vel eius partem vel omnino



Notes

4. una, OA, MG.

5. Om., OA, MG.

6. competit, OA, MG, MA, MB, CM.

7. Om., OA, MG.

8. competit, MSS. var.

9. t. et, MA, CM.

10. perveniat, MG; proveniant, Y, OB, MB, MC; proveniunt, MA; om., CM.

11. petatur, OB, MA, MB; om., Y.

12. in q., V, OA, MG.

13. proferre, V, MA, OA, MG; fieri, MB.

14. c. terræ, OA, OC, MG, CE.

15. b. terræ, OB, MA, MB, MC, Y.

16. Om., OB, MA, MB.

17. in brevi, OC, MG, CE.

18. Om., OA, MG.

19. Om., OB, MA, MB.

20. valent, MC, OA, MG.

21. libras, OB, MA, MC, LA.

23. recedet, OA, MG; -dat, MA; recordit, OC.

22-24. Om., MB, CE, CM.

25. Om., OA, OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College