Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 339  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] se religioni et80 ita mortuus82 sæculo,81 constare oportet per litteras episcopi
[002] utrum redire possit ad sæculum vel non, secundum quod susceperit
[003] habitum probationis vel professionis. Et83 de hac materia inveniri poterit
[004] de termino Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici quarto in comitatu
[005] Suthamtoniæ de Iohanne de Briwes.84 Item esto quod particeps85 in
[006] prisona detineatur quod venire non possit. Item si86 tali infirmitate detentus
[007] vel ab hostibus captus, nihilominus oportet eum nominare, et
[008] cum nominatus fuerit supersedendum erit quousque venire possit. Si
[009] autem imprisonatus fuerit particeps87 nominatus88 propter feloniam de
[010] qua89 in periculo vita vel90 membrorum, remaneat loquela sine die quousque
[011] constiterit de eius deliberatione vel damnatione. Ut de itinere Willelmi
[012] de Ralegha comitatu Bedefordiæ de Iuliana de Nodariis. Ita suspenditur
[013] loquela et breve si unus ex participibus fuerit infra ætatem donec ad
[014] ætatem pervenerit.

Item si particeps sit surdus vel mutus.


[016] SED quid dicetur de participe91 qui naturaliter surdus fuerit et mutus?92
[017] Videtur quod talis omni tempore pro non herede et pro non participe
[018] haberi debeat. Et ideo sive nominetur sive non nominetur93 non cadit
[019] actio neque breve, sed tenet tam in persona petentis quam in94 persona95
[020] tenentis quantum ad omnes. Si autem a casu venerit surditas96 vel non
[021] venerit et quod mutus fuerit, expectandum erit per aliquod tempus si
[022] spes habeatur de convalescentia.97 De adiuncto vero et superioris consensu,
[023] qualiter fieri debeat in persona tenentis, perpendi poterit per ea
[024] quæ superius dicta sunt in persona petentis. Et notandum quod licet
[025] f.431] non capaces licet heredes nominentur vel forte penitus extranei,
[026] non tamen1 propter hoc cadit breve, sed stabit in personis aliorum qui ius
[027] habent, quia in hoc2 casu utile non vitiatur per inutile. Notandum est
[028] etiam quod plures participes petere possunt tenendi in communi a pluribus
[029] qui separatim tenent et qui sese in nullo contingunt, et hic3 plures erunt
[030] actiones propter pluralitatem personarum. Et vice versa plures non
[031] participes quorum iura separata sunt petere possunt versus plures coheredes
[032] et participes, et similiter erunt hic actiones plures et diversæ.



Notes

80-82. Om., MA.

80-81. Om., OB, MB.

83. Om., OA, MG.

84. Bruis, Brives, Brewys, Hyrwis, Bries, Brues, Breus, MSS. var.

85. absens, OA, MG.

86. Om., OA, MG.

88. Om., Y.

87-88. Om., OB, MA, MB.

89. qua sit, V, OA, MG.

90. et, OA, OC, MG, CE.

91-92. participibus q. n. surdi fuerunt et mutui, OA, MG.

93. Om., V, CM, OA.

94-95. Om., MA, CM, OA.

96. absurditas, MC, LA, CM.

97. convalentia, OA, OB, MA, MB, Y.

1. Om., OA, MG.

2. tali, OA, MG; hoc tali, V; om., CM.

3. ibi, OC, CE; hee, OA, MG; huiusmodi (hiis?), MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College