Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 338  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] veritate constiterit. Imprimis dicatur48 quod absens sit bastardus, summoneatur
[002] per breve in forma supra dicta quod sit coram iustitiariis ad
[003] f.430b] certos49 diem et locum, ad ostendendum quid iuris clamat in
[004] tanto50 terræ51 cum pertinentiis in tali villa quam talis clamat versus talem
[005] ut ius suum, vel per assisam mortis antecessoris, et unde idem talis,
[006] scilicet petens, dicit quod bastardus est52 et quod nihil iuris clamare
[007] potest53 in dicta54 terra. Et de hac materia inveniri poterit de termino
[008] Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici quarto in comitatu Somersetiæ.
[009] <Si autem dubitetur an particeps non55 nominatus sit mortuus56 vel non,
[010] detur alius dies ut interim inquiratur veritas. Ut de itinere Martini de
[011] Pateshilla comitatu Cantiæ anno regis Henrici duodecimo, de Willelmo
[012] filio Roberti. Item refert de tenente participe cum tenuerit57 pro diviso
[013] facta partitione, et ille moriatur qui de re petita nihil tenet, an cadat58
[014] actio per mortem talis, ac si ille qui tenet re59 vera60 moreretur. Re vera
[015] non cadit non61 magis quam si warantus vocatus moreretur, sed stat breve
[016] et ibi incipiendum. Si autem62 moriatur nominatus cadit. Sed si63 idem64
[017] qui non nominatur habeat talem65 heredem infra ætatem, expectabitur
[018] heredis66 ætas.67> De hoc autem quod dicit de68 maritata villano, quod
[019] si talis non nominetur cadit breve ut supra dictum est, et si nominetur
[020] tenet et procedat69 placitum de aliis, illa tamen ad tempus a petitione
[021] exclusa quousque villanus mortuus fuerit. Ut de itinere Martini de
[022] Pateshilla comitatu Lincolniæ anno regis Henrici decimo de Hugone de
[023] Hul.70 <Et ad hoc facit de itinere Roberti de71 Ver comitis Oxoniæ et
[024] Martini de Pateshilla anno regis Henrici quinto comitatu Herefordiæ,72
[025] assisa mortis antecessoris si Willelmus de Ledewith.73> Et quod cadit
[026] breve si74 non fuerit nominata, inveniri poterit de eodem itinere in eodem
[027] comitatu, assisa mortis antecessoris de Matilda75 filia Godewini, et est
[028] ratio ibi assignata quia76 villanus mori potuit.77 Item de participe absente
[029] de quo replicatur78 quod villanus est,79 summoneatur quod sit ad ostendendum
[030] quid etcetera. Item de hoc quod dicit quod particeps contulit



Notes

48. cum d., V; cum dicat, Y, MA, MB, OB (quod d.); dicitur, OA, MG.

49. certum, OA, OC, CE.

50-51. tanta terra, OA, MG.

52. sit, OA, MG.

53. poterit, OA, MG.

54. prædicta, V, OC, CE.

55. Om., CM; si, OB, MA, MB.

56. Om., OA, MG.

57. tenuerint, OB, MB, CM.

58. cadit, OA, MG, MA.

59-60. rem, V, Y, OB, MA, MB; om., OA.

61. Om., OB, MA, MB, MG.

62. etiam, OB, MA, MB, Y.

63-64. in eodem, MC, LA, CM; si ille, OA, MG.

65. Om., OB, MA, MB, Y.

66. hereditas, MC, LA; om., OA, MG.

67. Om., MC, LA.

68. Om., MC, OA.

69. procedet, OC, CE, MA.

70. Hule, Hull., Hus, MSS. var.

71. le, OA, MG.

72. sic, MSS. gen.; Hford. (Hertfordiæ?), OB, MA, Y.

73. Ledew., Led(e)well., La Wike, MSS. var.

74. cum, OA, MG.

75. sic, LA; Matil(l)d., Matill(is?), MSS. var.

76. quod, OB, MA, MB, CM.

77. poterit, OA, MG, OB, MA, MB.

78. replicare poterit, OA, MG.

79. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College