Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 337  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Blundo21 et uxore sua.> Sed tamen sine participibus suis non tenetur
[002] petenti respondere, et22 si23 sine eis responderet et amitteret, regressum
[003] non haberet erga participes ad damnum suum restaurandum in aliqua24
[004] contributione facienda, sed hoc sibi ipsi et negligentiæ suæ potest imputare.
[005] Sed licet non sint nominati, tamen oportet quod vocentur cum
[006] tenens sine illis respondere non teneatur.25 Summoneri igitur26 debent27
[007] per hoc breve.

Licet non sint nominati oportet quod summoneantur cum tenens sine illis non respondeat.


[009] REX vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores A. et B.
[010] quod sint coram iustitiariis etcetera, ad respondendum C. simul cum D.
[011] de tanto28 terræ18 cum pertinentiis in tali villa vel in tali comitatu, vel
[012] de tanto terræ cum pertinentiis in29 alio tali comitatu, quam32 idem C. in33
[013] curia nostra etcetera clamat ut ius suum versus prædictum D., et34 sine
[014] quibus prædictus D. non vult respondere eidem C., cum prædicti A. et B.
[015] sint participes ipsius D. de prædicta terra, et quo casu si venerint respondeant
[016] cum ipso D. si voluerint. Si autem non, nihilominus procedat35 loquela.
[017] Et in hoc casu sive venerint sive non et tenens amiserit, pro virilibus36
[018] portionibus facient tenenti excambium. <Et quod participes non
[019] nominati ita37 summoneri debent,38 probatur de termino Sancti Michælis
[020] anno regis Henrici nono incipiente decimo comitatibus Eboraci et Lincolniæ,
[021] de Ada39 Tuchet.40>

Item de eodem oportet quod omnes nominentur petentes, licet responderi possit quod quidam bastardi et quidam villani et huiusmodi: ad hoc faciunt plures probationes ut infra.


[023] SI autem hereditas communis partita non sit oportet de necessitate quod
[024] omnes nominentur in brevi, alioquin cadit breve ex toto. Si autem a petente
[025] ita41 fuerit replicatum quod non est necesse omnes nominare rationibus
[026] paulo antedictis, quia omnes42 vel43 quidam illorum bastardi sunt vel
[027] mortui cum masculi sint,44 vel45 si feminæ quod quædam bastardæ46 et
[028] quædam villanis maritatæ et quædam villanæ quæ non nominantur, item
[029] quædam47 se contulerunt religioni, breve in pendente erit et actio donec de



Notes

21. Arnaldo, abinde, Alunde, Alundo, MSS. var.

22. ut, OA, MG.

23. Om., OB, MA, MB.

24. alia, MSS. var.

25. tenetur, OA, MG.

26. autem, OA, MG; ergo, CE, Y.

27. debet, V, MA; om., CM.

28-29. tanta terra, V, OA, MG.

32. quod, CE, CM, MA.

33. in eadem, OB, MA, MB.

34. Om., OA, MG.

35. procedet, OA, MG, MB, CM.

36. sic, MSS. gen.; æqualibus, V, OA, MG.

37. Om., OB, MA, MB.

38. debeant, OB, MA, MB.

39. Adam, LA, MB.

40. Thuschet, MC, LA; Muschet, OC, CE; Ruschet, Y.

41. Om., OB, MA, MB.

42-43. vero, OA, MG.

44. sunt, V, OA.

45. Om., OA, MG.

46. b. sunt, OA, MG.

47. q. quæ, OB, MA, MB; quidam, OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College