Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 336  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] aliæ quæ competunt tenenti contra petentem prædictis rationibus,
[002] et de quibus ad præsens non recolitur.

De exceptionibus quæ competunt tenenti ex persona petentis dictum est. Nunc autem dicendum de exceptionibus quæ competunt tenenti ex persona sua propria.


[004] DICTUM est supra de exceptionibus quæ competunt tenenti ex persona
[005] petentis. Nunc autem dicendum de81 exceptionibus82 quæ competunt ipsi83
[006] tenenti ex persona sua propria. Competit quidem84 ei exceptio minoris
[007] ætatis quod ante ætatem non respondeat, non magis quam petens agere
[008] possit contra eum ante ætatem, secundum quod supra dictum est de
[009] minori ætate. Et secundum hoc videri poterit quid agendum sit hic.85
[010] Item quod respondere non teneatur quia non est in seisina nomine proprio
[011] f.430] sed nomine alieno, et ideo non potest in iudicium86 rem deducere.
[012] Item competit ei exceptio ex persona sua1 sicut2 contra petentem ex3
[013] statu dubio et dubio rei eventu ut supra. Item competit ei exceptio ex
[014] persona sua propria quod sine aliis respondere non potest, qui tantundem
[015] iuris habent in4 re quam tenet5 sicut et6 ille, vel ratione adiuncti vel ratione
[016] maioritatis ut supra. Sed ad hoc quod exceptionem habeat quoad actionem
[017] differendam et breve prosternendum, secundum quod participes nominati
[018] sunt in brevi vel non nominati, videndum erit an partita sit inter coheredes
[019] vel7 non coheredes8 participes hereditas vel res communis vel non.
[020] Si autem9 hereditas non fuerit partita sed teneatur in communi, quilibet
[021] coheredum tantundem iuris habet tenendi hereditatem quantum et10
[022] alii. Sed tamen non per se ante divisionem, sed per11 se12 in communi
[023] cum aliis. Et sic totum tenet et13 nihil tenet, scilicet totum in communi
[024] et nihil separatim per se. Cum autem tenens ita exceperit quod sine
[025] participibus non teneatur14 respondere, videndum erit imprimis si hereditas
[026] sit partita vel15 non. Si autem partita fuerit16 et tenens teneat rem
[027] petitam sic17 partitam et in18 proparte, non est necesse quod omnes participes
[028] nominentur, quia si in brevi nominentur illi qui nihil tenent cadit
[029] breve, quia recessum est a communi. <Ut probatur de termino Sancti
[030] Michælis anno regis Henrici quinto decimo19 comitatu Essexiæ, assisa
[031] utrum de Iohanne persona Lamesse20 et Radulfo de Arderne et uxore sua
[032] et eorum participibus. Ad idem facit de comitissa Oxoniæ et Willelmo



Notes

83. Om., OB, MA, MB.

81-82. Om., OB, MA, MB.

84. quidam, CE; quædam, OA, MG; om., OB, MA, MB.

85. Om., OA, MG.

86. iudicio, LA, CM.

1. propria, MA; sua propria, V.

2. Om., OB, MA, MB.

3. de, OA, MG.

6. Om., OA, MG.

4-5. Om., OA, MG.

7-8. Om., OB, MA, MB, LA.

9. Om., OA, MG.

10. Om., OA, MG, CM.

11. pro, V, CM.

11-12. Om., OB, MA, MB, Y.

11-12. Om., OB, MA, MB, Y.

13. vel, OA, MG.

14. tenetur, OB, MA, MB, Y.

15. an, OA, MG.

16. sit, V, CM.

17-18. et, OB, MA, MB.

19. Om., OA, OC, MG, CE.

20. de L., OB, MA, MB, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College