Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 335  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] in seisina fuerit et terra de facto suo incumbraverit,56 nihil de57 hoc
[002] ad coheredes58 vel participes non magis de damno quam de lucro.

Sunt qui terram tenent in communi sed non ut coheredes.


[004] SUNT etiam qui tenent in communi rem aliquam de communi consensu
[005] sicut participes et capaces, sed non tamen ut coheredes, ut si de communi
[006] consensu aliquam vastitatem pro59 communi commodo reliquerint ad
[007] pasturam vel aliud commodum vel alium usum, si60 forte petant61 eadem62
[008] erit exceptio contra ipsos63 quæ et contra heredes, quod64 nullus sine alio
[009] agere poterit65 nec respondere. Res quidem communis esse poterit inter
[010] plures multis rationibus ut supra.

Exceptio quod viro non respondetur sine uxore cuius hereditas fuerit, sed non e converso. Item si ille petat qui actionem non habet.


[012] DATUR etiam exceptio dilatoria tenenti non ex persona petentis quod agere
[013] non possit, sed ex persona adiuncti sine quo petere non potest, et qui
[014] non sunt participes quasi partem capientes, quia res quæ petitur inter
[015] petentes cum evicta66 fuerit non capit divisionem, sicut inter67 virum et
[016] uxorem qui sunt quasi unica persona, quia caro una et sanguis unus. Res
[017] tamen propria uxoris sed68 vir eius custos cum sit caput mulieris, et in
[018] quo casu non69 respondebitur viro sine uxore nec e converso. Item datur
[019] exceptio tenenti peremptoria quoad petentem, sed non ad eum qui ius
[020] habet, ut si quis petat nomine suo70 qui petere deberet rem71 nomine alieno,
[021] ut si servus fructuarius qui non habet actionem, et sicut simplex canonicus
[022] vel simplex monachus, quia72 amotibiles sunt et perpetuitatem non habent,
[023] et73 in quo casu cadit actio et breve in persona talis et tenet actio in
[024] persona alterius per aliud breve.

Item exceptio quod sine assensu talis superioris.


[026] ITEM datur exceptio dilatoria tenenti contra petentem licet74 actio tota
[027] ad ipsum pertineat,75 propter auctoritate superioris sine cuius assensu et
[028] auctoritate petere76 non potest, sicut77 decanus et capitulum transigere non
[029] possunt neque pacisci78 neque mutare statum suum, sicut nec rectores
[030] ecclesiæ de rebus ecclesiæ79 sine consensu episcopi. Et plures sunt80 exceptiones



Notes

56. -avit, V, OA, MG; -beraverit, MSS. var.

57. ad, OA, MG.

58. heredes, OA, MG.

59. de, OA, MG.

60. qui, OA, OC, MG, CE; cum, OB.

61. Om., OB, MA, MB.

62. alia, OA, MG.

63. eos, OA, MC, MG.

64. quia, OB, MA, MB.

65. possit, V, OC, CE, MB.

66. adiuncta, MA; coniuncta, CM; eiecta, CE; evecta, OC; victa, MC.

67. Om., OB, MA, MB, Y.

68. et, V, OA.

69. nec, MC, LA, Y.

70. suo rem, V, OB, MA, Y.

71. Om., OB, MA, MB, Y.

72. qui, OA, MA, CM; quia qui, LA.

73. Om., OA, MG.

74. Om., MA; scilicet quod, OB, MB; secundum quod, Y.

75. non p., Y, OB, MB; om., MA.

76. agere, OB, MA, MB, Y.

77. licet, OA, MG.

78. transcisci (transsissi, transcissi, transcissci, transscisci, transciscissi), MSS. var.; pa(s)cisci, V, Y, OA, MG, MC (-cissi).

79. ecclesiasticis, OC, CE, CM.

80. Om., OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College