Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 334  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et D. de tanta terra cum33 pertinentiis in tali villa,34 et unde prædicti35
[002] C. et D. clamant duas partes versus E. ut rationabilem partem suam quæ
[003] eos contingit de hereditate talis cuius heredes ipsi sunt, et unde prædictus
[004] E. dicit quod non vult eisdem C. et D. respondere sine36 prædictis A. et
[005] B. ut37 dicit.38 Et habeas ibi summonitores et hoc breve. Teste etcetera.

Si unus ex participibus moriatur cum omnes in brevi nominentur.


[007] ITEM cum omnes nominati sint et agere inceperint simul et unus eorum
[008] moriatur cadit breve, et de novo oportet incipere per aliud breve in persona39
[009] heredis statim vel post tempus, secundum quod heres fuerit infra
[010] ætatem vel non. Sed quid si unus ex participibus cum agere inceperit
[011] feloniam fecerit vel leprosus devenerit, furiosus et non sanæ mentis?
[012] Videndum utrum remanere40 debeat loquela vel procedere, sive fuerit
[013] petens vel41 tenens.

Cum unus ex participibus totam teneat hereditatem.


[015] CUM autem plures sint42 coheredes et participes et unus vel plures totam
[016] teneat hereditatem, et particeps43 unus vel plures petat44 versus unum
[017] participem tenentem vel plures, si plures petant non est necesse omnes
[018] nominari in uno brevi quia diversæ sunt actiones, quia quilibet petat45
[019] partem suam propriam quæ eum contingit46 sine alio participe, ac47 si unus
[020] particeps peteret versus unum vel plures participes una erit actio, et
[021] quo casu tenens particeps visum non habebit quia divinare non poterit
[022] quæ pars ei accidere48 poterit de communi hereditate. Poterit tamen ei
[023] fieri quod tantundem valet, ut si dicat: Peto rationabilem partem meam
[024] quæ me49 contingit de tota hereditate unde talis antecessor meus50 obiit seisitus
[025] ut de feodo.

Si hereditas partita sit inter participes.


[027] CONTINGIT51 quandoque quod divisa sit hereditas inter participes et cum
[028] f.429b] quis partem suam habuerit a possessione sua52 ceciderit, vel quod
[029] donationem fecerit sub condicione aliqua per53 quam post tempus esse
[030] poterit54 quod ad ipsum sit reversura, et cum per condicionem ad ipsum
[031] reverti debeat alius iniuste se ponit55 in seisinam, et tenens ei obiecerit
[032] quod participes habuerit, exceptio illa non valebit, quia postquam particeps



Notes

35. Om., OA, MG.

33-34. etc., OA, MG.

36. cum, OA, MG.

37-38. Om., OC, MA, CE.

39. personam, OB, MA, MG, Y.

40. manere, OA, MG.

41. sive, OA, OC, MG, CE, MA.

42. Om., OA, MG.

43. participes, OA, OB, MA, MG.

44. petant, OA, MA, MG, CM, MB.

45. petit, OA, OC, MG, CE; petet, Y, OB, CM; petere poterit, MA.

46. continget, MC, LA.

47. ut, OB, MA; om., CM (sed unus).

48. accedere, MC, LA.

49. mihi, OA, MG.

50. Om., OA, MG.

51. c. autem, V, OC, MG, CE.

52. Om., OB, MA, MB, CM.

53-54. Om., OA, MG.

55. ponat, V, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College