Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 333  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quibus certum est vel dubium utrum capere1 possunt2 vel3 non, quia in
[002] dubio in benignam partem erit interpretandum, videlicet quod capere
[003] possint4 donec probetur in contrarium. Si autem certum sit quod capere
[004] non poterit5 sicut videri poterit de felone, nec pars illa accrescere poterit
[005] participibus sed dominis capitalibus, et ideo de eo nihil pertinet ad
[006] participes. Item nihil accrescet participibus de parte eorum qui post
[007] tempus capere poterunt, sed cum tenente6 vel7 capitali domino remanebit
[008] pars talium quousque capere possint8 secundum9 quosdam,10 sed secundum
[009] alios videtur quod non, quia cum oporteat eos in brevi nominare11 et
[010] procedat loquela et iudicium sub nomine eorum, videtur12 quod recuperare
[011] debeant inter alios, et cum iudicium redditum sit pro eis oportebit quod
[012] in personis eorum fiat executio, et sic poni debent13 in seisina sicut et14
[013] alii.15 Sed cum seisinam habuerint quis eiciet16 eos? Quia si17 sine iudicio
[014] eiciantur a participibus vel ab18 aliis, de iure seisinam recuperabunt. Si
[015] vero a participibus implacitentur, cadit actio de iure quia19 participibus
[016] nihil potest accrescere, et ita nihil iuris habent nec aliquid petere poterunt
[017] ratione custodiæ. Sed20 quid21 ergo fiat?22

Cum particeps sine participibus obtinuerit forte per fraudem, et quidam per fraudem sequi noluerint.


[019] SED23 quid cum participes plures extiterint et capaces, et quidam eorum
[020] petant et obtineant sine aliis qui non nominantur in brevi? Non24 nominatis25
[021] consuli poterit26 per officium iudicis27 propter fraudem. Item cum
[022] plures sint participes et omnes nominati et quidam sequi noluerint, nihilominus
[023] tenebit breve quia satisfactum est impetrationi, et tales qui non
[024] venerint28 summoneantur quod sint ad sequendum cum participibus si
[025] voluerint. Si autem sequi noluerint, alii nihilominus sequantur de parte
[026] sua. Breve29 summonitionis tale erit.30

De summonendo participes.


[028] REX vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores A. et B. quod
[029] sint coram31 iustitiariis nostris talibus32 die et loco ad sequendum cum C.



Notes

1. Om., OA, MG.

2. possint, LA, OB, CM; possent, OA, MG.

3. aut, MA; an, OB, MB, Y.

4. possunt, OB, MA, MC; possent, OA, MG.

5. possit, MA, MG, CM; possunt, OA.

6-7. t. capitale domino vel, LA, OC, CE, MC (vel c.d. vel); t. pro eis vel, OA, MG.

8. possunt, V, CM, MA, MC; poterunt, OA, MG.

9-10. Om., OA, MG.

11. nominari, OA, MG.

12. v. ergo, OA, MG.

13. debeant, MC; debeat, LA, MA; deberet, MB, Y.

14. Om., OA, OC, CE; in, OB, MB.

15. aliis, OB, MA, MB, Y; alicui, CM.

16. eiciat, OA, MA. MG; eiecit, OC, CE; eicit, OB.

17. Om., OB, MB, CM. MA(+).

18. Om., OA, MG.

19. q. de, OA, MG.

22. fiet, V, MG.

20-21. sic, OB, MA, MB, Y.

23. et, Y, OB, MA, MB; si, OC, CE.

24-25. Om., OA, MG.

26. poterunt, OA, MG.

27. Om., OA, OC, MG, CE.

28. venerunt, OB, MA, MB; nominantur, OA, MG.

29-30. Om., OA, MG.

31-32. coram etc., OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College