Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 332  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] non potest.45 Item respondere potest quod particeps46 de quo fit mentio
[002] mortuus est sine herede de se, vel si heredes habuit47 omnes mortui sunt.
[003] Item48 quod ille qui particeps esse debuit totum ius suum quod inde habuit
[004] coheredibus suis remisit et quietum clamavit. Ad primam vero replicationem
[005] petentis quod particeps non nominatus quia bastardus est, triplicari
[006] poterit a tenente quod sit nominandus quia incertum est adhuc
[007] utrum se possit probare legitimum vel non. Eadem vero responsio esse
[008] poterit replicando49 de servo non nominato. Ad hoc autem quod dicit quod
[009] femina particeps nominari non debet cum sit servo copulata, ad hoc poterit
[010] triplicari quod nominari debet quia si ad præsens capere non possit,50
[011] capere poterit ad tempus quia51 servus mori poterit.52 Ad hoc autem quod
[012] dicit quod particeps non nominata tenet quandam partem hereditatis in
[013] maritagio,53 nec vult maritagium ponere in partem, ad hoc poterit a
[014] tenente replicari quod adhuc in voluntate sua est et in electione utrum hoc
[015] facere voluerit aut54 non, et ideo in brevi nominanda. De hoc autem55 quod
[016] dicit de participe qui est ad fidem regis Franciæ, triplicari56 poterit a
[017] tenente quod nominandus est quia terræ poterunt57 esse communes. Ad
[018] hoc autem quod dicit quod particeps mortuus est sine liberis, vel si liberos
[019] habuerit58 omnes mortui sunt, quia dubitari poterit an ita sit an59 non,
[020] detur alius dies ut fiat certificatio, et secundum hoc aut60 cadat breve aut61
[021] stet. De hoc autem quod dicit quod particeps remisit, quia de hoc dubitari62
[022] poterit, detur alius dies ut supra, et summoneatur particeps quod
[023] sit ibi ad ostendendum si quid iuris clamet cum aliis participibus de tali
[024] hereditate, quia si talis remisit participibus pars illa accrescet63 aliis.
[025] Et illud idem secundum quosdam posset dici de bastardo et servo petentibus
[026] non nominatis, quod quidam64 non admittunt. Et notandum quod
[027] sunt quidam participes qui statim agere poterunt et capere, et alii qui
[028] statim agere65 sed nihil capere possunt ante tempus, sicut66 femina copulata
[029] servo et ille67 qui fuerit ad fidem regis Franciæ, et nominari debent omnes.
[030] Et sunt quidam qui aliquando capere poterunt et nunc capere non poterunt
[031] quia ex delicto et felonia facti sunt non capaces, sicut pro crimine damnati,
[032] f.429] et tales nominare non oportet. Sed omnes nominandi sunt de



Notes

45. possit, V, OC, CE; poterit, CM.

47. habuerit, OB, MA, MB, CM, Y.

48. ita, OA, MG.

49. Om., OA, MG.

50. potest, OA, MG.

51-52. respondere(i) poterit, OA, MG.

53. maritagium' OA, OC, CE, CM; maritag., OB, MC, MG.

54. vel, V, OC, CE; an, OA, OB, MB, MG.

55. Om., OB, MA, MB.

56. triplicare, OB, MA, MB; replicari, Y.

57. possunt, V, OA; positæ (sunt), MG; om., CM.

58. habuit, MSS. var.

59. vel, V, OB, MA, MB, CM, Y.

60. Om., OA, MG.

61. vel, OA, MG.

62. dubitare, OA, OC, MG, CE.

63. accresset, OA, OC, CE, MG (-it).

64. quidem, MC, LA; quid., MSS. var.; quidm., MA, MB, CM.

65. a. poterunt, OB, MA, MB, Y (possunt).

66. ut, OA, MG.

67. iste, OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College