Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 33  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ipsa dum viveret peteret, excipi poterit13 contra ipsam de donatione,
[002] contra quam replicare posset quod viro suo contradicere non potuit: et14
[003] ista replicatio non iacet in ore heredis, quia cum dicat, mater mea contradicere
[004] non potuit,15 per hoc ostendit quod replicatio illa competit matri
[005] et non ei, nec congrue dicere posset heres quod oportuit matrem facere
[006] voluntatem domini sui, nec constare poterit heredi de voluntate matris
[007] quæ forte si viveret numquam donum illud revocaret. <Re vera licet
[008] f.322b] nullam habuerit herditatem16 ex parte patris et sic non heres ut
[009] videtur, petere non poterit cum teneatur warantizare, licet mater petere
[010] posset, warantizare tenetur ut heres, quia in hoc erit heres17 patris propter
[011] homagium et servitium quod ei descendere debet de seisina patris, licet
[012] feoffamentum factum sit de hereditate18 matris. Poterit enim quis alienam
[013] rem19 dare tenendam20 de se et heredibus suis, et ratione talis feoffamenti
[014] erit filius heres suus, licet alia hereditas ei non descendat, sed ad excambium
[015] non tenetur nisi de eo quod ei descendit de hereditate patris. Sed
[016] aliud erit si pater dederit tenendum21 de aliis22 quam de heredibus suis,
[017] sicut de capitalibus dominis vel aliis. Et quid si dicat de uxore et heredibus
[018] suis? Hoc non obligat uxorem nec heredes suos. Sed quid si uxor petierit
[019] et heres communis vocetur ad warantum? Tenetur warantizare prædicta
[020] ratione, et ipsa recuperabit et heres communis cum nihil habeat de
[021] hereditate paterna, ad excambium non tenebitur licet teneatur ad warantiam,23
[022] et post mortem matris succedet24 ei in terram illam et de ea non
[023] tenetur facere excambium. Et unde25 videtur quidquid alii dicant quod si
[024] mater obierit ante virum suum, et heres uxoris de eodem viro petat, quod
[025] cum ad warantiam teneatur, repelli deberet26 ab agendo quod non recuperet,
[026] licet non teneatur ad excambium de hereditate matris. Re vera
[027] si neque pater neque mater alium habuerit27 heredem, ut si pater de alia
[028] uxore filium non habuerit vel uxor filium de alio viro et ipsi duo unicum
[029] heredem, talis heres revocare non poterit donum patris de hereditate
[030] matris cum illud teneatur warantizare ut heres ratione prædicta. Sed
[031] mater hoc facere poterit si virum supervixerit, et sic poterit ad communem
[032] heredem res sic data descendere cum per factum matris adnihiletur donum
[033] patris, quod per communem heredem fieri non poterit. Si autem communem
[034] heredem non habuerint,28 bene poterit heres matris donum tale
[035] repetere, et heres patris tenebitur aliunde ad29 warantiam et excambium



Notes

13. posset, MC, LA.

14-15. Om., OB, MA,MB, CM.

16. heredem, OC, MG; hered., OA, MC, LA.

17. Om., LA, MC.

18. herede, MC, LA; hered., OA.

19. terram, OB, MA, MB.

20. sic, V, CM; tenend. (um?). MSS. gen.

21. sic, V; tenend., MSS; om., CM.

22. alio, CM, MC, LA.

23. warantum, OC, MG.

24. succedit, OA, OB, MA, MB; succedat, MG.

25. Om., OB, MA, MB, CM.

26. debeat, OB, MA, MB.

27. habuerint, OA, LA, MC, MG.

28. habuerit, MA, MC, LA.

29. tenebitur ad, OA, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College