Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 32  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] aliud erit, quia tunc non erit filius communis heres patris sed tantum
[002] matris, et sic habebit repetitionem quia ad warantiam non tenetur:
[003] sicut de itinere in comitatu Eboraci.> Si autem coactio non intervenerit
[004] sed mulier hoc affectaverit, quod de facili perpendi poterit2 per gestum
[005] et per vultum, concedatur fieri cirographum. Mulier enim aliquando
[006] plus diligit donatarium quam se ipsam vel puerum suum, et bona cautela
[007] est in irrotulatione3 facere mentionem de voluntate mulieris, secundum
[008] quod fuerit gratuita vel coacta. Sed ad hoc quod tale breve competat vel
[009] non de donatione viri, refert utrum vir præmoriatur vel uxor. Si autem
[010] uxor præmoriatur, tale breve non competit communibus heredibus uxoris
[011] et viri, quia si eis competeret tale breve, ita posset impugnare et revocare
[012] factum patris quod teneretur defendere cum sit heres patris ex tali donatione.
[013] Sed4 videtur quod hoc non sufficit dicere quia5 factum patris non
[014] tenetur defendere de hereditate matris, cum ex parte patris nulla hereditas
[015] ei descendat et cum non sit heres patris sed filius tantum, et heres
[016] matris propter hereditatem descendentem ex parte matris, et cum heres
[017] dicatur ab hereditate et non e converso. Si autem aliqua hereditas descendat
[018] a patre, factum patris tenetur warantizare et defendere quatenus
[019] hereditas paterna se extendit6 et non ultra, si mater obtinuerit, sive talis
[020] progenitus fuerit ex primo viro7 vel secundo. Et unde videtur quod tale
[021] breve competat heredi, et secundum quod videri poterit in itinere episcopi
[022] Dunelmensis et Martini de Pateshilla in comitatu Eboraci anno regis
[023] Henrici tertio in fine rotuli, ubi continentur verba ista, et in quam talis
[024] non habet ingressum nisi per talem quondam virum ipsius8 talis uxoris
[025] matris ipsius talis cuius heres ipse est, qui illam ei vendidit in vita sua,
[026] cui prædicta talis in9 vita sua10 contradicere non potuit. <Competit
[027] heredi tale breve si fuerit ex alio viro et si vir heredem habuerit ex alia
[028] uxore, secundum quod supra dictum est per exemplum.> Sed videtur
[029] contra quod ad ipsum non pertineat tale breve ex quo mater in vita sua
[030] donum non revocavit, et11 ideo12 dissimulando concessit, nec videtur heredi
[031] iniuriatum ex quo antecessor iniuriam dissimulando sustinuit, secundum
[032] illud quod non potest heredi nocere quod antecessori non nocuit. Et
[033] unde videndum utrum uxor diu vixit post mortem viri vel cito obiit vel
[034] in vita viri. Sed re vera quidquid dicatur non competit heredi tale breve
[035] sed nec breve ad terminum qui præteriit, quia replicatio quæ competeret
[036] mulieri si viveret non competit heredi, sicut videri poterit aperte. Ut si



Notes

2. potest, OB, MA, MB.

3. rotulatione, OB, MA, MB, OC; om., MG.

4. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y.

5. quod, OC, CM; om., MG.

6. extendat, V, MA.

7. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y.

8. suum scilicet, OB, MB, MA (om. suum).

9-10. Om., OB, MA, MB.

11-12. Om., OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College