Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 326  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] autem44 neque orare neque loqui, neque palam45 neque
[002] absconse,46 neque vesci licet, exceptis47 quibusdam personis.> Excomunicato48
[003] enim interdicitur49 omnis actus legitimus ita quod agere non potest
[004] nec aliquem50 convenire, licet ipse ab aliis possit51 conveniri. Qui52 autem
[005] huiusmodi exceptionem opposuerit, oportebit eum habere probationem,
[006] quia simplici voci53 tenentis non erit fides adhibenda, nec etiam cuiuslibet54
[007] de populo testimonio. Quia oportebit eum qui excipit in hoc casu habere
[008] litteras ordinarii sicut archiepiscopi,55 episcopi vel alterius iudicis56 ordinarii
[009] vel delegati, rei veritatem testificantes quod talis nominatim57 excommunicatus
[010] sit et ex tali causa, vel si ordinarius præsens sit et hoc testificetur
[011] viva58 voce. Conveniri59 autem potest sicut prædictum est ne melioris
[012] condicionis sit quam non excommunicatus, vel ne de60 malitia sua possit
[013] lucrum reportare.61

Si vir uxoris appelatus de felonia, non cadit actio prius ante convictionem instituta.


[015] UT si vir et uxor implacitati fuerint de hereditate uxoris, si vir de felonia
[016] appellatus fuerit et convictus, tamen propter hoc non cadit actio prius
[017] ante convictionem instituta, et sic ex malitia lucrum non62 reportant, quod
[018] cadere possit actio, licet differri possit63 ad tempus propter dubium64
[019] eventum appellati, dum tamen convictus non fuerit condemnatus ad
[020] mortem naturalem vel civilem. Naturalem ut si suspensus65 fuerit, quo
[021] casu cadit actio. Si autem civilem, eodem modo ut si utlagatus fuerit. Si
[022] autem tale fuerit crimen quod ultimum non inducat supplicium sed tantum
[023] membrorum amissionem, sicut oculos vel testiculos vel utrumque, propter
[024] hoc non cadit actio prius instituta. Ut de itinere Martini de Pateshilla
[025] comitatu Lincolniæ, de Thoma de Rasne.66 A petente vero in contrarium
[026] sic poterit responderi, Frater si essem excommunicatus, absolutus sum a
[027] tali superiore iudice ordinario vel delegato ad quem67 appellavi. Item dicere
[028] poterit quod68 si excommunicatus fuit69 hoc fuit de facto, quia nulla subfuit
[029] causa alia nisi70 quod iudici ecclesiastico obtemperare noluit71 cognoscenti72
[030] de laico feodo, vel de catallis et debitis quæ non sunt de testamento



Notes

44. Om., OA, MG.

45-46. clam, MG; do., OA.

47. Om., OA, MG.

48-49. interdicitur enim ei, MG, OA (om. enim).

50. Om., OA, MG.

51. posset, OA, MB, MG.

52. quod, OB, MA, MB.

53. voce, OC, CE, MA.

54. cuilibet, OA, OC, MG, CE.

55. a. vel, V, OB, MA, MB, Y.

56. Om., OA, MG.

57. nominatus, OA, MG.

58. una, OC, MG, CE, MB, Y.

59. convenire, OA, MC.

60. Om., OA, MA, MG.

61. deportare, V, CM, MC, LA; importare, OC, CE; reputare, MB.

62. Om., OB, MA, MB.

63. potest, OA, MG.

64. Om., OA, MG.

65. suspectus, OC, CE, CM.

66. R. etc., V, OA, MG.

67. quam, OA; quod, MB; om., OC, CE.

68. Om., OA, MG.

69. fui, V, OC, CE, MA; fuerit, CM; esse in, OA, MG.

70. Om., OB, MB, OC, CE, LA, Y.

71. nolui, OA, MA, MG.

72. cognoscendi, OC, CE, MB, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College