Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 327  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] vel matrimonio, et unde hora congrua exhibui73 eis74 litteras domini regis
[002] prohibitorias ne75 procederent, et quibus76 prædicti iudices differre noluerunt.
[003] Item responderi poterit quod excommunicatio77 nulla78 vel iniusta
[004] quia a tali sententia rite fuit appellatum, et plures alias prætendere poterit
[005] responsiones ad tuitionem status sui, sed79 ad manum statim habeat probationem,
[006] quia cum constiterit de excommunicatione de absolutione constare
[007] oportebit.

Qui rite fuerit excommunicatus et perstiterit in excommunicatione per quadraginta dies.


[009] IN fine vero notandum80 quod ubi quis rite fuerit excommunicatus et in
[010] excommunicatione81 pertinaciter perseveraverit per quadraginta dies,
[011] f.427] claves ecclesiæ contemnendo, tunc ut gladius gladium adiuvet ad
[012] mandatum episcopi vel eius officialis capiatur excommunicatus. Sed numquam
[013] capietur aliquis ad mandatum iudicum delegatorum nec1 archidiaconi2
[014] vel alterius iudicis inferioris, quia rex in episcopis cœrtionem
[015] habet propter baroniam. Cum autem talis capi debeat rationabili de causa,
[016] cum cancellarius litteras episcopi receperit faciet3 breve in hac forma.

De capiendo excommunicatum ut sic gladius iuvet gladium.


[018] REX vicecomiti salutem. Significavit4 nobis venerabilis pater N. per
[019] litteras suas patentes quod talis ob manifestam contumaciam suam
[020] excommunicatus est, nec se vult per censuram ecclesiasticam iustitiare.
[021] Quia vero potestas regia sacrosanctæ5 ecclesiæ6 in querelis suis deesse7 non
[022] debuit,8 tibi præcipimus quod prædictum talem per corpus suum secundum
[023] consuetudinem Angliæ iustities, donec sacrosanctæ9 ecclesiæ10 tam de
[024] contemptu quam de iniuria ei11 illata ab eo fuerit satisfactum. Teste etcetera.
[025] Qui cum12 captus fuerit13 et14 ecclesiæ satisfacerit, deliberabitur ad
[026] mandatum episcopi per tale breve.

Rex super hoc mandet vicecomiti.


[028] REX vicecomiti salutem. Quia venerabilis pater talis episcopus significavit15
[029] nobis quod talis quem16 ad mandatum suum, vel ad mandatum venerabilis
[030] patris talis episcopi, a te capi et per corpus suum tamquam contemnentem
[031] claves ecclesiæ iustitiari præcepimus,17 beneficium absolutionis impendit,



Notes

73. sic, MSS.

74. ei, OB, MA, MB, OA, MG; om., CM.

75. quod non, OA, MG.

76. in q., OC, CE; pro q., CM; qui omnes OA, MG.

77-78. e. illa n. fuit, OA, MG.

79. si, Y, MA, MC, LA; et, MB.

80. n. est, OA, MG.

81. ea, OA, MG; ea pertinacia et e., V.

1. vel, OA, MA, MB, MG.

2. ordinarii, OA, MG.

3. fiat, V; fiet, OA, MG; faciat, OC, CE, MA.

4. signavit, OC, MG, CE.

5-6. sustentat ecclesiam, OA, MG.

7-8. Om., OA, MG.

9-10. satisfecerit e. et, OA, MG.

11. sibi, OA, MG.

12. Om., OA, MG.

13-14. si, OA, MG.

15. signavit, OC, CE, OA, MG.

16. quantum, V; quam, OC, CE; que, MC; om., OB, MA, MB, Y.

17. sic, Y, LA, CM; præceperimus, V; præcipimus, OB, MA, MB, OC, MC, MG; præcipius, OA, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College